Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
Dicere vis ſanè circa explicandum vtriuſque opi­
nionis modum quatenus etiam opinionem, quam tu
defendis ita expoſui, vt ipſe cam exponeres (tametſi
poſteà me non ingreſſum in penetralia controuerſiæ
dicas) alioquin enim circa rem ipſam planum eſt,
quantum diſſentiamus; cùm tu gradus velocitatis in
acceleratione grauium decidentium acquiſitæ habere
ſe velis vt tranſacta ſpatia, non vt tempora; ego vnà
cum Galileo ſe vt tranſacta tempora, non verò vt
ſpatia habere opiner: ac tu defendas ſpatia æqualibus
temporibus in dupla continuò ratione percurri; ego
ſpatia decurri cenſeam æqualibus temporibus iuxta
progreſſionem numerorum imparium ab vnitate in­
cœptorum.
Porrò quia ad illuſtrationem totius
controuerſiæ deſiderari adhùc videtur ratio illius Ti­
tuli, quo fuit libellus à te inſcriptus, Phyſica Demonstra­
tio, qua ratio, menſura, modus, ac potentia accelerationis mo­
tus in naturali deſcenſu grauium determinantur, Aduerſus
nuper excogitatam à Galileo Galilei Florentino Philoſopho,
ac Mathematico de eodem motu Pſeudo ſcientiam (ſiqui­
dem non pauci tuo libro lege pellicto quæſierunt ex me,
quamobrem tu illum Demonſtrationem indigitaſſes,
quod non ſatis perſpicerent, qua forma conſtare De­
monſtratio poſſet) ideò videtur operæ-pretium rem
heic ſupplere; ac tantò magis, quantò iam etiam titu­
lus eſt tuus, Vindicię Phyſicę Demonſtrationis. Itaque,
vt Demonſtrationem, quantum quidem aſſequor, toto
ex opere eliciam, ea videtur huiuſmodi.
Si in motu accelerato grauium decidentium velocitates
acquiſitę ſe habent, vt emenſa ſpatia, neceſſe eſt spatia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index