Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1ris, tandem replebitur receptaculum H, ut aqua per ejus epi­
ſtomium I depromi poſſit magna copia.
Hæc Porta.
Annotatio.
VVlt igitur Porta, tubulum G aperiendum eſſe modiciſſimè, ut ni­
mirum ingrediatur modicus aër intra ſiphonem, & ita miſcea­
tur aquæ, ut ea non diſcontinuetur.
Si enim ingrederetur aër copio­
ſus, poſſet ita interrumpi aqua ſiphonis aëre interpoſito, ut perpendi­
culum BD eſſet majus, quàm perpendiculum reliquæ aquæ intra crus
DE; quod ubi contingeret, ſtatim diſcontinuaretur aquæ fluxus, &
aqua utriuſque cruris deſcenderet, unaquæque ad ſuum orificium, &
efflueret.
Hoc igitur incommodum ut evitetur, intromittendus eſt,
inquit Porta, repetitis vicibus modiciſſimus aër, ut ſine interruptio­
nis periculo poſſit miſceri aquæ.
Nam quantumvis modicus intro­
mittatur aër, ſi tamen is aquam cruris DE diſcontinuat, infallibili­
ter interrumpetur aquæ fluxus, niſi pars FE ſit paulò longior quàm
crus BD.
Ponamus cnim aërem interceptum eſſe KF. Hic aër dum

erit in L, aut in M, non interrumpet quidem aquæ curſum, quia
perpendiculum LE, aut EM, adhuc longius eſt, ut ſuppono, quàm
perpendiculum DB.
At quamprimùm aër KF fuerit infra M,
jam interrumpetur aquæ fluxus, eò quòd perpendiculum aquæ ab aëre
uſque ad E brevius eſt, quàm perpendiculum à vertice D uſque ad
B.
Ne igitur aquæ interruptio, ſi fortè contingeret, ejus influxum
per ſiphonem impediat, crus DE adeo prolongandum eſſet, ut facta
interruptione etiam notabili aquæ ſiphonis per interpoſitionem aëris,
perpendiculum tamen aquæ ab aëre uſque ad E maneret ſem­
per longius perpendiculo cruris DB.
Meliorem igitur ſucceſſum res
habebit, ſi fons ſit in latere montis, v. g. in C, & non in radice

apud B. Praxim hanc ut dixi, docet Ioannes Baptiſta Porta lib. 2.
Spiritalium cap. 13. & 14. pendetque ex praxi, quam ex codem re­
tulimus ſuprà Protheoria I. §. X.
Refert eandem praxim Merſennus
in hydraulicis Phænomenis Propoſit. 34. ubi tamen nonnulla de ſuo
adjungit non uſquequaque veritati congrua.
Veruntamen falſum
omnino eſt, quod habetur apud Portam loco cit. cap. 15. editionis Ita­
licæ, de modo elevandi aquam ex flumine præterfluente per ſiphonem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index