Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 252 > >|
1cacumine antemnæ ſubductæ ſunt, tunc vehementiori progreditur
impetu, quod non proxime calcem mali, quæ eſt loco centri: ſed in
ſummo longius, & ab eo progreſſa recipiunt in ſe vela ventum.
Ita­
que vti vectis ſub onere ſubiectus, ſi per medium premitur, durior eſt
neque incumbit.
Cum autem caput eius ſummum deducitur, faciliter
onus extollit: humiliter vela cum ſunt per medium temperata, mino­
rem habent virtutem.
Quæ autem in capite mali ſummo collocantur,
diſcedentia longius à centro non acriore, ſed eodem flatu preßione ca­
cuminis vehementius cogunt progredi nauem.
Ex his etiam intelli­
gere licet cur hodierni nautæ ſolo ſæpe in procellis vtuntur dolone,
velo quidem non tam minimo magnitudine quam altitudine Trin­
chetum appellant.
Solum enim ſuſtinet nauim, quæ à ventis vel vn­
dis mergi ſolet.
ab vndis quidem vbi humilior eſt: à ventis vero ex
lateribus & anteriore parte.
Siquidem velum illud humile & exi­
guum efficit, vt nauis anteriore parte leuis, nec mergatur prona à
ventis, nec aquas ea excipiat, nec tamen impelli poteſt nauis in ſcopu­
los, nec euerti ob cauſas dictas.
Quin ſi nimium adhuc venti ſæuiant,
dolonem demittant adhuc infra magis, quin & ipſum malum etiam
ſublato velo, aut circa antemnam implexo & inuoluto, & ne nauis
obruatur, antrorſum.
Hæc enim pars vim ventorum omnem excipit:
gubernatores etiam puppim multa arena, lapilliſque onerare, ſi deſit
aliud onus, ſolent.
8. *dia\ ti/ o(/tan e)kkerai/as bou/­
lwntai diadramei=n po/da poiou=si.
8. Cur quando è cornu vo­
lunt nauigare pedem fa­
ciunt.
*dia\ ti/ o(/tan e)kke)rai/as bou/lwntai diadramei=n, mh\ ou)ri/ou
tou= pneu/matos o)/ntos, to\ me\n pro\s to\n kubernh/thn tou= i(sti/ou
me/ros ste/llontai, to\ de\ pro\s th\n prw=|ran podiai=on poihsa/menoi
e)fia=sin;
h)\ dio/ti a)ntispa=| to\ phda/lion: pollw=| ma=llon
o)/nti tw=| pneu/mati, ou) du/natai, o)li/gw| de/ o(\ u(poste/llontai.

proa/gei me\n ou)=n to\ pneu=ma, ei)s ou)/rion de\ kaqi/sthsi to\
phda/lion, a)ntispw=n kai\ moxleu=on th\n qa/lattan.
a(/ma
de\ kai\ oi( nau=tai ma/xontai tw=| pneu/mati: a)nakli/nousi ga\r
e)pi\ to\ e)nanti/on e(autou/s.
Cur quando è cornu na­
uigare voluerint vento ſe­
cundo non exiſtente, par­
tem quidem veli ad guber­
natorem ſpectantem con­
trahunt: partem vero ad pro­
ram relaxant pedem facien­
tes.
An quia gubernacu­
lum non poteſt auertere,
cum multus exiftit ventus:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index