Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 177 > >|
1tu prorsus deperit. Et quoniam mox adducta
communia sunt tam motae securi, quam cuili­
bet mobili, quod nimirum resistentia motum
retundit, & magis, quo maior proportio resi­
stentis ad mobilis vires, duae pilae, etiam aequales
in terram naturaliter cadentes, quae proinde
in aere aequali feruntur celeritate, etiamsi pon­
dere inaequales, terram inaequaliter perme­
ant, resistente nimirum terra magis pilae le­
viori, quam graviori.
Unde est etiam quod si,
mobili proiecto, aliud addatur quiescens, &
proinde resistens, impetus minuitur; & quo
maius mobile superadditur, tardius fertur, &
minus, aequo tempore conficit spatium, tali ra­
tione, ut ratio mobilis compositi, ad anterius
simplex, spatijs aequali peractis tempore, reci­
proce respondeat: unde si mobile composi­
tum sit prioris quadruplum, velocitas demum
subsequens sit praecedentis quadrans, & talis
demum continuetur.
Ut autem tandem ad
propositam quaestionem propius accedamus,
& innotescat quale pondus addi debeat se­
curi, ut aequa fiat scissio, ac si ea extollatur,
hoc, ex dictis visum est erui non posse a viribus
ligni resistentis, utpote pariter se opponentis,
& contranitentis viribus securis motae levioris,
& immotae ponderosioris: Igitur tota quaestio
pendet ab ipsamet vi securis, seu motae, seu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index