Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
131
131 (117)
132
132 (118)
133
133 (119)
134
134 (120)
135
135 (121)
136
136 (122)
137
137 (123)
138
138 (124)
139
139 (125)
140
140 (126)
< >
page |< < (120) of 795 > >|
134120DISSERTATIO particulæ ſuperior erit polus cognominis poli Magnetici, & quia
poli cognomines Magnetum ſemet fugant, hic quoque a polo Ma-
gnetis fugari concipiendus eſt:
promoveatur nunc Magnes infra
particulam ſiniſtrorſum, adeoque ſecum trahere nitetur eam parti-
culæ extremitatem, quæ plano eſt contigua, ſed hæc ab aſperitate
plani impeditur ſequi, manetque in priori loco, polus vero Ma-
gnetis fugans ſuperiorem particulæ extremitatem, oblique in eam
agit, &
quidem dextrorſum, quare pelletur dextrorſum, obliquum
accipiendo ſitum;
promoto tandem ulterius Magnete, ut in eam par-
ticulam non amplius agat, hæc cadet ſua gravitate dextrorſum:
quod
in una conceptum fuit particula, obtinet in omnibus, idcirco moto
Magnete ſiniſtrorſum infra planum, erigetur prius perpendiculariter
ipſi impoſita Scobs, delapſura dextrorſum poſtea.
Cum vero Magnes ſupra Scobem & planum poſitus promovetur,
erigitur quoque quælibet particula perpendiculariter, cujus ſuperior
extremitas fit polus alterius nominis ac polus Magnetis, quem ſpe-
ctat, a quo proinde attrahitur, cujus motum ſequitur, &
ideo moto
Magnete ſupra Scobem ſiniſtrorſum, cadet Scobs ſiniſtrorſum,
eventu plane contrario, quam cum Magnes infra Scobem promo-
vebatur.
EXPERIMENTUM LXVI.
Tab. 6. fig. 3. Si circa Magnetem A B, impoſitum plano, ſpar-
gatur Limatura Ferri, aut potius pulvis Indicus, ad aliquam uſque
latitudinem, leviterque planum concutiatur, diſponitur pulvis in
ſeries ordinatas oblongas, intercapedinem relinquentes, quales
figura exhibet;
in quibus duæ ſunt plagæ A A, B B, plerumque
rectilineas ſeries formantes, ſed aliæ circa utrumque Magnetis latus,
incurvantur, uti D D, C C.
quæ curvarum perpetuo ampliatarum,
prout plus â Magnete diſtant, ſunt portiones:
omnes ſeries non
æquale intervallum inter ſe relinquunt, ſed prope Magnetem pau-
lum arctius:
quod circiter adæquat {6/10} lineæ: poll. Rhen intervalla non
penitus ſunt ſine pulvere interſperſo, adhærente ſeriei alicui, &
excur-
rente irregulariter uſque ad ſeriem vicinam, id tamen plus obtinet in
majoria Magnete diſtantia, quam prope ipſum:
Optime hæc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index