Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
131
131 (119)
132
132 (120)
133
133 (121)
134
134 (122)
135
135 (123)
136
136 (124)
137
137 (125)
138
138 (126)
139
139 (127)
140
140 (128)
< >
page |< < (122) of 672 > >|
134122Diſſertatio Quinta. in vaſculo hiante euaneſcit: plures naturæ permiſtæ, ſed indige-
ſtæ, in vnam concreſcunt &
temperantur; alia concreta diſſol-
uuntur.
Vtique non alius atque alius pro locorum varietate eſt
calor, vt in hoc quidem angulo certum effectum, in illo verò di-
uerſum gignat;
nam etiam commutatis locis, neque dureſcit bu-
tyrum, neque liquefit lutum.
Calorem autem ſimplicem & vnius
modi, antequam in hypocauſtum quicquam inferretur, illico mul-
tiformem fieri, ſibique ipſi diſſimilem, quaſi Proteum, fabula
eſt in Philoſophiam non inuehenda.
Quare ſatis apertè conſtare
videtur vnicum calori eſſe efficiendi modum, quamuis diſſimiles
oriantur effectus.
Dand. Hæc ita eſſe in promptu, vt res diſputatione non egeat,
confeſtim affirmabunt omnes:
petendam videlicet ex ſubiectâ ca-
lori materiâ effectuum diſſimilitudinem:
id quod tuâ quoquè con-
ceſſione licèt aſſumatur, adhuc tamen explicandum ſupereſſe vi-
detur, qua id ratione contingat pro materiæ diſſimilitudine.
Et
quidem hæc, quæ propoſita ſunt, ex indicatâ tuâ hypothe-
ſi non obſcurè (niſi me fallo) explanare me poſſe confi-
derem.
Maur. Quo præditus es ingenij acumine, & quæ vis eſt verita-
tis, vbi primùm in conſpectum venerit, ſuâ ſe luce proden-
tis, nullus dubito, quin mentem meam fueris planiſſimè aſſe-
cutus.
Dand. Hypocauſti aërem igniculis refertum concipio, qui mo-
bilitate ſuâ omnem ſe verſantes in partem corporibus diuerſis ibi
conſtitutis occurrunt.
Cum igitur madidis linteis adhæreat hu-
mor nullo vinculo connexus cum cœteris partibus, quæ illo im-
butæ ſunt, mobiles igniculi in humorem incurrentes, eius parti-
culas vſque adeò impetunt, &
ſenſim exturbant, donec ſuper-
uacaneo humore penitus expulſo areſcant lintea:
hæc enim ſub
dio perflantibus ventis expoſita pariter exiccantur, dum aura ſuo
motu tenuiſſimas humoris particulas auellit;
quemadmodum &
à morboſorum veſtibus noxios ſpiritus difflat, nequando in in-
cautos ijs vtentes ſerpat contagio.
Neque aliter agitati igniculi
in molle lutum irrumpentes, particulas aquæ craſſiores ruditer
cum terrâ permiſtas comminuunt, tum infractas &
extenuatas
paulatim diuellunt, atque in interiora ſe inſinuantes, quicquid
ibi malè compacti &
redundantis liquoris inueniunt, indè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index