Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 252 > >|
1cum paucus verò poteſt. ventus
igitur perpellit, quem ſe­
cundum facit gubernacu­
lum, auertens & compel­
lens mare, ſimul & nautæ
pugnant cum vento, & in
contrariam nituntur par­
tem.
COMMENTARIVS.
E Cornu volunt nauigare.] Diximus antemnarum extrema
appellari cornua.
Hinc è cornu nauigare eſt cum vento cornu
antemnarum obijcitur.
Quod feciſſe ſignificabat Troianos Virgi­
lius hoc verſu,
Lib. 3.
Æneid.
Cornua velatarum obuertimus antemnarum.
Pedem faciunt.] Ex textu & rei natura quæ in eo explica­
tur ratiocinantes hîc pro ou(/tws poiou=oi repoſuimus po/da poiou=oi. Eſt
autem pou/s Græcis, & pes Latinis variæ admodum ſignificationis.
Præter cæteras hîc huius duas annotare licet. Prior venit in men­
tem ob duos locos apud Galenum à perpaucis intellectos.
Alter eſt
cap. 9. lib. 2. de muſc. motu: alter com. 4. in lib. 6. e(pid. in Aph. 24.
vbi dicit tibicines, præcones, nuncupatum po/da, id eſt, pedem cane­
re.
vbi dubium non eſt Galenum ſignificare voluiſſe genus quod­
dam vocis, quæ vehementi & longa exufflatione opus habeat, vt
etiam ſenſit Hieronymus Mercurialis, qui hos Galeni locos obſerua­
uit.
Nos etiam legimus in comment. Cæſaris cum pugnandum ſibi foret,
iußiſſe ab equis milites deſcendere, nequis ſpem fugæ in equorum celerita­
te reponeret.
Quæ iußio fortaſſe erat, e)rei=n po/da, dicere pedem, vbi Sten­
torea
voce opus erat, vt ab omnibus audiretur: contra hodie apud
Gallos, inituris pugnam iubetur aſcendere in equos: poſterior eſt qua
ea pars in velo, quæ acutior & inferior ad nauis latus, vel ad mali
pternam religatur, modóque contrahitur modò relaxatur.
vnde Poëta:
Lib. 5.
Æneid.
vna omnes fecere pedem.
Alij tamen dicunt eſſe funem, quo id fit. Interpres Apollonij Rho­
dij funes veli id eſt ka/lw rudentes in tria genera diuidit. Aut enim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index