Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1quiescentis. Cum itaque iam visus sit, acti­
vitatem securis motae a duobus pendere prin­
cipijs, a vi nimirum impellentis, & imprimen­
tis motum, quam metiuntur pondera ab eadem
vi sublata, & itidem a vi impetus, virtute dicti
motus a securi acquisiti, quam metiuntur
spatia, quae dum percurruntur, impulsus perse­
verat eiusdem virtutis; inde sequitur quod
ratio potentiae, seu momenti, seu virium se­
curis motae, ad potentiam eiusdem sensibili­
ter immotae, componitur ex ratione ponderum
inter se, nimirum eius quod aequipolet vi se­
curis impulsae, additi ad percutientis securis
pondus, ad pondus eiusdem quiescentis; nec
non ex ratione spatiorum peractorum maio­
ris securis in altum elatae, ad minus, fortasse
insensibile, eiusdem sensibiliter immotae, adeo
ut si vires tali pacto mensuratae utriusque se­
curis motae, & immotae, sint v.g. in ratione de­
cupla, & spatia peracta sint in centupla, ratio
porro virium securis motae, ad vires quiescen­
tis, sit in millecupla; unde si quiescens sit mil­
lies gravior, aequa fiet scissio.
Nec dicas inter
spatia motae, & immotae nullam dari propor­
tionem, quia agitur hic de sensibiliter immo­
ta, & non praecise, seu mathematice, sed phy­
sice, nec videtur dari posse casum quin securis
imposita tantulum moveatur, etiamsi insen­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index