Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1procùl diſſito appareat. Neque morari debet Ter­
tiò, quòd nobis in codem Terræ loco exſiſtentibus
non videantur debere ſemper eædem ſtellæ eſſe ver­
ticales, eiuſdemque apparere magnitudinis; ſed
quas habemus quidem, magnaſque videmus ſupra
verticem, Terra exſiſtente in Cancro, commutaſſe
debere ſitum, appareréque minores Terrâ tranſlatâ
in Capricornum; ex quo rurſùs conſequatur, vt
non debeat ſemper nobis eſſe eadem, ſed nunc qui­
dem elatior, nunc verò depreſſior Poli altitudo.
Siquidem expoſita antè axis Terreni continentia in
ſui parelleliſmo id pręſtat, vt quamuis Terra nunc
ad Cancrum accedat, nunc ad Capricornum rece­
dat, iiſdem tamen partibus ſui Boream, Auſtrumque
reſpiciat, iiſdem parteis cœli intermedias; atque
adeò vt linea, quæ à centro Terræ per verticem
noſtrum in cælum vſque traducitur, terminetur ſem­
per ad eaſdem ſtellas, ſiue viſibilia eadem cæli pun­
cta.
Viſibilia dico; nam in cælo quidem poteſt
tantum eſſe diſcriminis, ſiue diſtantiæ inter locum
terminantem lineam verticalem, Terra exſiſtente in
Tropico æſtiuo magni orbis, & locum terminan­
tem eandem, Terra exſiſtente in Tropico hiberno
eiuſdem, quantùm diſcriminis, ſeu diſtantiæ eſt in­
ter ipſos Tropicos eiuſdem magni orbis: at cùm
ſemidiameter magni orbis, vt mox dicebamus, in
tanta diſtantia ſenſibilis non ſit, ſed pro puncto
habeatur; non erit profectò ſenſibilis quoque,
ſed pro puncto habebitur, quæ eſt diſtantia inter
Tropicos æſtiuum, & hibernum eiuſdem.
Ex quo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index