Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
fieri quàm ab ijs naturalis motus euellere: & omnia ſic fato produci, vt id fatum afferat vim ne­
ceſsitati.
quæ cùm ſuperioribus pugnare valdè videntur: tùm quia cauſſa alia præter naturam
ponitur; tùm etiam quòd neceſsitas fatumque.
recipitur quod vim fortunæ caſusque demolitur.
Illud autem: quod è Democriti fontibus hauſta eſt Epicuri doctrina; ipſe verò Lucretio compro­
bante
figuras certo numero claudi argumento illo confirmat, quod item generaliter ab Ariſtote­
le a de oppoſitorum terminis ſcimus fuiſſe concluſum. Nimirum nullibi naturam generando

& corrumpendo conſtituram, neque ad eandem redituram ſpeciem, ſed recta in infinitum pro­
ceſſuram, nouasque.
ſemper rerum ſpecies molituram, quæ omnia ſanè ſenſus iudicio refragantur.
Ego verò quanquam difficile arbitror veterum placita aſſequi coniectura, quòd eorum ſcriptis
defraudati ſumus, & ex ijs ſententiæ colligendæ qui variis inducti conſiliis, neque fortè fideliter
eas, ſed quod ſit in rem ſuam, ſolent in medio ponere, tamen aliquam lucem rebus Ariſtotelicis
afferre conabor: ad hoc autem niſi fallor, ea valebunt quæ mox ſubiiciemus.
Etenim vt arbitror
naturam ab ipſo Democrito cauſſam omnium motuum exiſtimatam; ſic fatum vt etiam mon­
ſtrabitur accipi ab Ariſtotele, non aliam cauſſam fuiſſe habitam quàm naturam; ſic etiam puto
neceſsitatem ab ipſo duplicem cognitam; alteram quæ vim afferret, & contrà naturam agitaret;
atque alteram quæ illi aduerſaretur, quod aliter fieri poſſet, & illam à Democrito ſublatam quæ

vim afferret, quia nihil poſſet ſupra naturam: hanc receptam quæ cum ipſa natura conuenire po­
teſt, vt de conuerſione cęli cenſuit Ariſtoteles: etenim cęlum neceſſariò mouetur, atqui illa neceſ­
ſitas eſt ex ipſa natura.
Quòd verò fortuitò fieri nonnulla prædicarit Democritus, hoc quod for­
tuitò dicitur, non tollit naturæ progreſſum, ſed id ſignificare poteſt, quod æquè valeat ac ſpontè,
& opponatur cauſſæ cogenti quæ eſt contra naturam.
Sic verò reprehenſus fuerit ab Ariſtotele,
quia nihil de fortuna dixerit, ob id notari potuit, quòd cùm vulgus & multi ſapientes aliud for­
tunam à natura facerent, ipſe ſolum de fortuna meminerit, neque docuerit, idem'ne, an aliud ſit
à natura.
Neque obſtat quòd Ariſtoteles innuat ipſum aliquando auctorem rerum feciſſe natu­
ram, aut mentem, vt idcirco credamus aliud ab ipſo cauſſæ genus fuiſſe poſitum.
ſiquidem inde­
finitè & incertè loquatur Ariſtoteles, ac ſufficiat, ſi altera ex illis partibus vera ſit, neque poſsint
ea verba pertinere ſolùm ad Democritum, ſed ad alios quoque philoſophos.
Neque illud verum,
vt video ſcripſiſſe nonnullos, naturam, ſiquid efficit; illicò accipere vim efficientis.
eſt enim mo­
dus aliquis faciendi, quod ſuo loco exponetur, & à nobis aliàs dictum eſt, formaliter non effecti­
uè qui conuenit formæ & materiæ, quin etiam priuationi.
quapropter aliquando dictum eſt, aë­

rem, qui eſt ſoni ſubiectum, efficere ſonum, & contraria duo agere, quæ ſunt forma & priuatio,
vnum verò pati, quod eſt ſubiectum.
Neque idcirco etiam ſi de alia cauſſa ac natura verba fecit
efficiens, aut finem cognouit: aut enim illam non ſeparauit à natura, aut non diſtinctè eſt elocutus.
Iam verò quòd cęlum fortuitò factum ſit, ſi fortuitum ſumit, vt opponitur violentiæ, dictum ſa­
pienter, ſed ille purus error, ſi fortuna in proprio ſignificatu capiatur, & vt vulgò conſueuit, ideoque.
in tanto viro notatur ab Ariſtotele, vel quòd falsò enunciarit, vel quòd indiſtinctè locutus ſit:
vtraque enim methodi ingenio valde repugnant.
Quantum verò eſt de altera dubitatione. Et ſi
mihi probatur admodum Epicurum aliqua Democritica correxiſſe: tamen non arbitror hęc ſecum
pugnare, infinitas figuras & finitas ſimul.
Etenim finitæ ſunt primæ illarum differentiæ ad quas
vniuerſæ referuntur, habens angulos & carens angulis; quo pacto oppoſita docuit Ariſtoteles à
Democrito cum cæteris phyſicis acceptæ fuiſſe, b & cùm figurarum ſpecies imitentur numeros;

vnde item ab illis denominationem capiunt, triangulum, quadrangulum, & reliqua; ſicut nume­
rorum primæ differentiæ ſunt duæ, par & impar; horum ſpecies & partes ſubiectæ in infinitum
augentur, ſed cogitatione duntaxat, reapſe finitæ ſunt, ſic de figuris dicere licebit.
Huc accedit,

quòd figurarum quædam primæ ſunt, aliæ non primę.
ac primas quidem finitas eſſe compertum
eſt: reliquæ quæ non ſunt primæ, poſſunt eſſe infinitæ.
Cæterùm, ſi quomodocunque finitæ ſint,
licet infinitæ cogitatione, rerum ortui & ſpeciei reditui nihil obſtat.
illam ergo infinitatem quæ
numeros imitatur, ab Ariſtotele Democriticis atomis attributam fuiſſe dicemus; alteram quæ re­
ipſa eſt, à Lucretio fuiſſe oppugnatam, vel breuius & clarius ita dicemus infinitatem ſecundum
materiam à Democrito poſitam fuiſſe, illam ſublatam è medio quæ foret ſecundum formam.
Proinde repugnantia tolletur inter placita Democriti, tùm item Ariſtoteles ab offenſione Lucretij
defendetur.
Generatim in hos omnes inuehitur Ariſtoteles, quòd ſcientiam naturalem profiten­
tur, in eaque.
veſtiganda & comparanda omnem operam impendunt, principia tamen infinita ponunt
quæ per ſeipſa à mente comprehendi non poſſunt; ijs autem ignoratis nec quicquam aliud ſcire
concedetur.
Seorſum verò notantur Anaxagoras & Democritus. Nihil autem ab Ariſtotele ipſo
ſpeciatim dici video contra Anaximandrum.
Et quidem contra Anaxagoram hæc aut ſimilia ſcri­
pſit Ariſtoteles.
Accipit primùm partes quanti, totumque quod ex illis conſtat (tales enim ſunt
partes in quas cum inſint, ideſt, ita, vt ſeparatę per ſe exiſtere poſsint, diuiditur totum) ſic ſibi reſpon­
dere
, vt prout partes magnæ fuerint, aut paruæ, conſimiliter futurum ſit totum magnum aut paruum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index