Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Prædicta hiſtoria ad rem hanc maximè opportuna, immò &
neceſſaria eſſet, in qua tamen à rei Nauticæ Scriptoribus nonnulli deſi­
deraſſent, vt ſaltem in præcipuis Oceani oris fideliter retuliſſent de ma­
ris æſtu; Primo quàm altus.
Secundo quantum excurrat; Tertio quamdiu
aſſurgat; Quarto quamdiu refluat; Quinto quâ horâ ſummus æſtus ſit.
Sexto quo die ſynodalis periodi, maxima in æſtu aquarum elevatio, & quo
die minima; Septimo, quo anni Plenilunio aut Novilunio ſit maximus
æſtus.
Octavo, quænam ſit æſtus linea, quæ fortè ſingulis diebus tantulum
mutatur; mutatur enim preſſionis ratio, quia mutantur ſuperficies ex ar­
cubus vtilibus conſtantes; hi porrò mutantur; quia mutatur abſidum linea,
cuncta hæc in qualibet ora obſervanda eſſent.
Auguſtin. Tuæ ſententiæ omnino ſubſcribo, & hæc eadem in præfatis
Hiſtoricis deſiderarem; ſed quæſo te, ſi me amas, profer aliquot exempla,
quæ tibi haud dubiè memoria ſuggeret.
Antim. Hujus globi aſpectus nonnulla fortè in memoriam mihi revo­
cabit.
Primo loco circa polum vnum occurrit; ad ſummum enim pro­
montorium Finnomarchiæ currit Eurippus à Cauro ſcilicet versùs Eu­
ronotum ſeu Vulturnum ; ſunt enim anguſtiæ maris inter Nieulandiam &
Groelandiam, per quas mare facilè extruditur vi preſſionis, tum Oceani
Tartarici, tum illius qui Americam Septentrionalem alluit, nec non ver­
sùs dictam oram per dictam lineam pellitur.
Secundo, A pulchra Inſula,
quæ novæ Franciæ Borealis eſt, ad fretum Daviſium, à medio Iulio ad fi­
nem Auguſti; linea æſtus tendit ad Auſtrum, reliquo tempore ad Occaſum,
quo æſtus in ſinum S. Laurentij irrumpit; ratio eſt, quia menſe Auguſto
glacies maris congelati liquatæ ſunt, ac proinde liberè fluunt, aquæ ex
freti Daviſij & Hudſonij anguſtiis versùs Vulturnum ; itémque ex iis quæ
ſunt Friſlandiam inter & continentem Groelandiæ in Libycum; item ex
iis quæ ſunt inter Friſlandiam & Iſlandriam in Vulturnum ; ex iis demum,
quæ ſunt inter Iſlandiam & Britannicas inſulas in occaſum, ſeu Zephyro
Libycum; igitur motu quodam mixto in Auſtrum æſtus currit, cùm tamen
reliquis menſibus, concreto mari glaciali ex prioribus anguſtiis æſtus vix
currat, ſed liberè tantùm in occaſum feratur; obſtant enim inſulæ Britan­
nicæ, ne in Auſtrum eat, ac proinde in ſinum S. Laurentij inde apertum ſu­
beat; cùm tamen ex prædictorum fretorum aqua erumpens æſtum à
prædicto ſinu S. Laurentij facilè amoveret.
Tertiò, Inter promontorium
floridæ & Havanam Cubæ Eurippus versùs ortum velociſſimè currit,
non tantùm propter multa flumina, quæ in ſinum Mexicanum intrant; ſed
quia aqua preſſa circa Antillas, quaſi circuitu facto, vi preſſionis, per dictum
fretum versùs ortum extruditur.
Et verò versùs Antillas & Mexicanum
ſinum æſtus obliquè incidit, per lineam quæ ad Libycum tenndit; hinc
parum attollitur, & frangitur illius vis ab innumeris ferè inſulis; quæ
circa oſtia prædicti ſinus quaſi totidem aggeres ſitæ ſunt; addo etiam
præfatum ſinum innumeris inſulis ſeminatum eſſe, quæ tum preſſio­
nem, tum æſtum impediunt.
Velociter autem prædictus Eurippus
fluit, quia per anguſtum alveum magnum aquæ pondus aquam velociſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index