Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544
page |< < (117) of 430 > >|
135117IN LIB. IIII. nulum fixerunt, quem hoc loco Apophygim nominat, in
capite vero, Aſtragalum, idest, Torulum veluti tor quem
annulo addiderunt, quibus adiumentis ligneam columnam
viderant communitam, adeo in hoc vt in cæteris naturam
imitati prudentes artiſices, quæ ædificabant, æterna eſſe
elaborarunt.
E QVIBVS FOLIA NA-
SCVNTVR PROIECTA, VTI A-
BACVM EXCIPIANT, QVÆ EX
CAVLICVLORVM FOLIIS NA-
TÆ PROCVRRVNT AD EXTRE-
MOS ANGVLOS VOLVTÆ, MI-
NORESQVE HELICES INTRA
SVVM MEDIVM, QVI SVNT IN
ABACO FLORIBVS, SVBIECTI
SCALPANTVR.
Luxatum & deprauatum lo-
cum curo hoc pacto.
Equibus folia naſcuntur proiecta
vti Abacum excipiant.
Ex cauliculorum foliis natæ pro-
currant ad extremos angulos Volutæ, minores helices
floribus (qui intra medium frontium Abaci ſunt) ſubie-
cti ſcalpantur.
Cur ita ſcribam facile intelliget qui no-
stram cupituli deſcriptionem legerit.
Volo enim, veterũ
monumentorum auctoritate, eſſe Volutas, idest maiores
helices, ſub angulis, volo minores helices ſcalpi ſubiectos
floribus, qui in ſrontium Abaci medio ſunt collocati.
MINORESQVE HELICES. Volutu-
læ, dictæ à ſimilitudine cauliculorum annulatorum vi-
tis, ideſt capreolorum qui helices nominantur {ᾀτ\‘ρ} {τοῦ}
ἑ{λλ}ί{οσε}{θαι}, ideſt à circũagendo &
inuoluendo. Cla-
uiculæ Plinio dicuntur lib.
23. in Proæmio.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index