Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
110. vel 15.graduum; ita vt ſimul vibrationes ſuas incipiant; numerentur
vibrationes vtriuſque, vbi 100. è minoribus numeratę fuerint, numera­
buntur circiter 97. è maioribus, quod ſæpiùs obſeruaui teſtibus etiam
adhibitis;
hoc ipſum etiam obſeruarunt alij; atque adeo ipſe P.Merſen­
nus, qui L. 2. ſuæ verſionis, Ar.17. Galileum arguit parùm acurati ſtu­
dij in his obſeruationibus adhibiti:
rationem huius effectus in libro de
funependulis explicabimus;
immò ſi omnes vibratìones maiores primæ
vibrationi 90. grad. eſſent æquales, & aliæ minores alterius funependu­
li ſenſun, vt ſit, minuerentur;
vix 90. maiores numerare poſſes, iam enu­
meratis 100. ex minoribus;
ſed de his omnibus ſuo loco; in vna tamen
vel altera vibratione vix aliquod diſcrimen obſeruatur; quod tamen ob­
ſeruari facilè poſſet in maioribus funependulis.
Secundum, quod ſupponitur, eſt quod longitudines funependulorum
ſint prorſus, vt quadrata temporum, quibus vibrationes ſingulorum
fiunt, v.g. funependulum longitudinis 4. pedum facere vnam vibratio­
nem eo tempore, quo funependulum longitudinis vnius pedis facit duas;

quod primò in multis vibrationibus non tàm accuratè obſeruatur;
ſecun­
licèt obſeruaretur ſenſibiliter, idem reſponderi debet, quod ſuprà in
ſingulis vibrationibus eſſe tantùm diſcrimen;
quod etiam in multis ſenſi­
bile non eſt; ſi enim diſcrimen primarum vibrationem v.g.ſit (1/100000000)
certè vltimarum adhuc inſenſibile erit.
Tertium ſuppoſitum fuit, minimum arcum minoris quadrantis aſſum­
ptum, & alium minoris quadrantis eſſe ad inſtar perpendicularium;
cùm
tamen diuerſa ſit inclinatio minoris, & maioris quadrantis:
quippe
principium maioris accedit propiùs ad perpendicularem;
facit enim
angulum contingentiæ minorem;
alia verò extremitas accedit propiùs
ad horizontalem propter rationem prædictam;
hinc illa extremitas ma­
ioris, vnde eſt initium motus, planum decliuius facit; altera verò minùs
decliue; ſed hæc fusè proſequar ſuo loco.
Quartum, quod ſupponitur eſt, accelerationem motus fieri in qua­
drante in ea ratione, in qua fit per plana chordarum inclinata, quod
etiam falſum eſt;
quia in eodem plano inclinato ſupponitur eadem
inclinatio;
ſecus in quadrante, cuius ſingula puncta nouam faciunt in­
clinationem:
adde quod quarta pars quadrantis maioris EK non facit
eandem inclinationem, quam totus quadrans minor DF ipſi EK æqua­
lis; quamquam hoc ipſi vltrò concedent aduerſarij.
Præterea, ſit ita vt ſupponitur; ita vt ſenſibiliter differentia huius
progreſſionis percipi non poſſit, ſintque numeratæ omnes vibrationes
ſenſibiles dati funependuli ex altitudine 90, grad. demiſſi;
quæ vix eſſe
poſſunt 1800;
ſint autem plures ſcilicet 2000. dicis confectas eſſe 2000
minoris funependuli eo tempore, quo 1000. tantùm in quadruplo fune­
pendulo numerantur;
annuo quidem, ſi res tantùm ſenſibiliter conſide­
retur;
ſin verò ſecùs, id pernego; ſed dico deeſſe v. g. 1000000. puncta
ſpatij, quæ diſcerni non poſſunt, ita vt primæ vibrationi 1000. pun­
cta ſecundæ, 2000. tertiæ 3000. &c.
vltimæ verò, ſeu milleſimæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index