Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (129) of 760 > >|
135129LIBER VI. autem quod mouetur, & celerius, et tardius moueri poteſt.
in omni pro fectò tẽpore celerior, tardiorq́; motus fieri po-
teſt.
Quæ cùm ita ſint, tempus continuũ eſſe neceſſe eſt. Di_
co autẽ continuũ, id quod eſt diuiſibile in diuiſibilia ſemper:

hoc enim tali ſuppo ſito, tẽpus continuũ eſſe neceſſe eſt.

cùm demonstratũ ſit id, quod celerius mouetur, minore in
tẽpore ſpaciũ æquale tranſire, ſit celerius quidem A, tar-
dius autẽ B, atq;
B tranſeat C D magnitudinẽ in tempore
E F:
igitur A quod eſt celerius, magnitudinem eandẽ ut pa-
tet in tempore minore tranſibit, atq;
ſit in E G tẽpore mo-
tum.
Rurſus quoniam ipſum celerius totã C D magnitu-
dinem, in E G tempore pertranſiuit:
id quod eſt tardius mi-
norem eodem in tẽpore tranſit:
ſitq́; illa C H. At quoniam
B quod eſt tardius, in E G tempore magnitudinẽ C H per-
tranſiuit, A proſectò quod eſt celerius:
eandem in minore
tempore tranſit.
Quare rurſus tẽpus E G diuidetur. Quòd
ſi diuidetur, magnitudo quoq;
C H ratione eadem utiq; di-
uidetur.
Quòd ſimagnitudo diuidetur, & tempus itidem
diuidetur:
et hoc ſemper erit, ſi poſt celerius mobile tardius,
&
poſt hæc celerius ſumamus, ac demonstratis utamur.
celerius quidem mobile, tempus:
tardius autẽ, longitudinem
diuidet.
Quòd ſi ſemper quidẽ uerẽ conuer ſio fit, cùm fit
uerò cõuerſio, fit diuiſio ſemper, patet omne tempus conti-
nuum eſſe.
Patet etiam ſimul, & magnitudinem omnẽ con
tinuam eſſe, eidẽ enim, æqualibusúe diuiſionibus tam tẽpus,
quàm magnitudo diuiditur.
Inſuper & ex hiſcerationibus,
quæ dici ſolent, patet ſi ſit tempus continuũ, &
magnitudi-
nem continuã eſſe, ſi quidem in dimidio temporis dimidium
magnitudinis, &
ſimpliciter in minore minorẽ tranſit: eædẽ
enim diuiſiones, temporis &
magnitudinis erunt. Atq;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index