Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 145 > >|
1la πεσὰ levigantur: ne〈que〉 illa filamenta linteorum & minutuli ſlocci
in compreßione uniuntur, ſuperficiem unam habentes: verùm contigui
inter ſe manent: ita〈qué〉 linteis excußis rurſum à ſe diſiungi, & ſuperfici­
em hiſpidam reddi videmus.
Reſpondeo illum ſitum non niſi à novo motu turbari: mo­
tum verò non abſque; impulſu advenire.
Quòd ſi ergo partes
neque à ſe, neque ab extra habeant principium motûs; neceſſe illá
ſuperficiem, in quam terminavit motus, retinere.
Itaque lin­
tea agitata turbantur: dum ex illo motu impetum concipiunt
particulæ, ab eo ſitu diſtrahentem.
Quæ autem rigidiuſcula
ſunt: quia in ſe ipſis habent principium motús; à compreſſio­
ne eo modo, quo arcus à curvaturá, reaſſurgunt.
Sicuti ve­
rò duobus modis levigatio fit; nimirum depreſſione & compreſſio­
ne
atomorum; ita quoque duobus motibus oppoſitis turbatur: cùm
vel eriguntur: vel partes preſſæ retumeſcunt.
Superficié le viga­
tam ſequitur tanquam proprietas ſplendor: lucis nimirum uni­
tæ confertim facta evibratio.
Nam quæ ſuperficiem habent
aſperam, lucem incidentem diſtrahunt & inæqualiter reflectunt.
Neque enim ab aliquâ parte radij uniti, ſed à ſe divulſi, ſeque in­
terſecantes in retinam feruntur: ſinguli non niſi luce tenui ſen­
ſum afficientes.
An igitur inferre licet omnia, quæ luce alienâ reſplendent ſuperfici­
em habere levigatam? Nitent enim margaritæ, conchylia, opera item
figulina vitreata, avium pennæ, atramentum, picturæ &c. in quibus
tæmen aſperitatem notamus.
Reſpondeo ſplendorem non niſi ex multâ luce unitâ naſci:
multa autem fit ratione ſubiecti. nam ſubiectum magis den­
ſum plus lucis continet.
Corpus ergo denſiſſimum & ſummè
politum ſplendorem habet ſummum.
Itaque aurum perfectè
levigatum præ omnibus alijs ſplendet, aciemque oculorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index