Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Artibus, & stomachi humectum servare tenorem.
Nunc aliis alius cur sit cibus, ut videamus, Expediam, quareve, aliis quod triste, & amarum est
Hoc tamen esse aliis possit perdulce videri.

Tantaque in his rebus distantia, differitasque est;
Ut quod alijs cibus est, aliis fuat acre venenum,
Est utique ut serpens, hominis quae tacta salivis
Disperit, ac sese mandendo conficit ipsa.

Praeterea nobis veratrum est acre venenum,
At capris adipes, & coturnicibus auget.

Id quibus ut fiat rebus cognoscere possis;
Principio meminisse decet, quae diximus ante,
Semina multimodis in rebus mixta tenere.

Porro omnes, quaecumque cibum capiunt animantes,
Ut sunt dissimiles extrinsecus, & generatim
Extima membrorum circumcaesura coercet,
Proinde & seminibus distant, variantque figuris.

Semina cum porro distent; differre necesse est
Intervalla, viasque, foramina quae perhibemus,
Omnibus in membris, & in ore, ipsoque palato.

Esse minora igitur quaedam, maioraque debent;
Esse triquetra aliis, aliis quadrata necesse est,
Multa rutunda, modis multis multangula quaedam:
Namque figurarum ut ratio, motusque reposcunt;
Proinde foraminibus debent differre figurae;
Et variare viae, proinde ac textura coercet.

Hinc, ubi quod suave est aliis, aliis fit amarum,
Illis, queis suave est, laevissima corpora debent
Contrectabiliter caulas intrare palati:
At contra, quibus est eadem res intus acerba;
Aspera nimirum penetrant, hamataque fauces.

Nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index