Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
61
61 (49)
62
62 (50)
63
63 (51)
64
64 (52)
65
65 (53)
66
66 (54)
67
67 (55)
68
68 (56)
69
69 (57)
70
70 (58)
< >
page |< < (123) of 672 > >|
135123De Calore. gunt, adeò vt lutum ex terrâ, & non niſi congruâ aquâ reſidua
temperatum ad duritiem adducatur.
Eadem videtur eſſe cauſa,
cur homo ſe, ex nimio calore, multo ſudore manantem expe-
riatur;
igniculi enim tum qui per cutis meatus penetrant, tum
quos aſpera arteria excipit vnâ cum aëre, qui ſpiritu in pulmones
ducitur, vario motu conciti tumultuantur, &
diffuſum per membra
ſanguinem agitantes, proximè latentem ſub cute humorem per po-
ros exprimunt.
Grad. Quid verò confert igniculorum motus, vt ceram, quæ
frigore rigens fragilis erat, &
friabilis, admiſſo calore adeò mollem
atque flexibilem inueniamus, vt eam ad noſtrum arbitrium forme-
mus, &
fingamus? An ſicut luto, quod obduruit, affuſa aqua mol-
litudinem conciliat, ita quoquè cera igniculis imbuta tractabilem
ſe præbet?
Dand. Non eodem planè pacto ceram atque lutum molleſcere
crediderim:
quamuis enim & argillæ aquam miſceat figulus, vt
ſequatur, quocunque illam torqueat, &
ad conficiendorum ſigno-
rum typos ceram admiſſo calore molliat ſtatuarius, non eadem ta-
men calori atque humori ineſt efficientia:
Nam humor quidem
ſuapte naturâ ſiccas arenteſque terræ particulas connectit, ſi illis
proportione reſpondeat, nec nimius fuerit;
Calor verò, quorum
corporum partes peruadit, illas pro viribus commouet.
Ex eo au-
tem quod aqua facilè comprimi collidique poteſt, in luto redun-
dans ſuam cum illo communicat mollitudinem:
At Calor, quem
in commotis agitatiſque igniculis conſiſtere ponimus, ceræ immi-
ſtus ſuo motu tenuiſſimas particulas diducens, atque agitans, lo-
cum facit compreſſioni;
faciliùs quippe commota mouentur, quàm
quieſcentia.
Quod ſi vehementior eſſet calor, non ſolùm anguſtiſ-
ſimos ceræ poros modicè dilataret (id quod compreſſioni ſatis eſt)
verùm etiam ita particulas comminueret &
agitaret, vt earum
nexu ſoluto liquefacta diffunderetur cera;
quemadmodum butyro
contingit, etiamſi remiſſior fuerit calor:
butyri ſcilicet particule
tenuiores ſunt, &
eâ præditæ figurâ, vt ſe inuicem non adeò arctè
complectantur;
ideoque facilè à paucioribus & languidioribus igni-
culis agitari poſſunt, &
diffundi. Quia tamen butyro pingue@@
ineſt, etiam ſi fluidum factum fuerit, non ſoluitur in vaporem,
ſaltem adeò facilè, ſicut aqua, cuius partes non firmo nexu co-
hærent:
citiùs autem atque procliuiùs Spiritus vini

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index