Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1Nouembri menſe adhuc viridia colligunt,
ac expoſita ſub Sole triduo, nigra efficiunt.
Cæterum arboris folium plantaginis folio
quaſi perſimile, quod pediculo admodum
breui adhæret ſurculo iunctum: ſed qua
parte pediculo iungitur, folium ea rotundum
eſt, in ſummo autem vertice mucronatum,
non ſecùs ac medicæ mali, folia illa quæ in
mucronem deſinunt: à tergo folij ſeptem
nerui ſunt, vt in plantagine: ſed non oriun­
tur qui à lateribus, ab eo qui eſt in medio,
verùm ex interuallis, ab imo ad ſupremum
folij tendentes, medium ſepiunt, obliquè
quaſi diſpoſiti, nec ex æquo, nec craſſitu­
do illa quæ folio mali medici.
Longi autem
piperis procerior arbor, & folia maiora
quàm rotundi, attamen ſimillima.
Satis au­
tem conſtat vt cinamomum arborem lauri
eſſe docuimus, ita piper hederæ ſpeciem,
regionis cœlo perfectam ac excultam: quip­
pe in Calechuto Indiæ naſcitur, atque etiam
in agro ſuburbano.
Huius quod diximus ar­
gumentum erit, quòd tranſlata ad nos hæc
arbor, paucis propagationibus in hederam
tranſibit.
Garyophy­
lum.
Zingiber.
Piper.
Scio hæc aduerſari Dioſcoridi: ſed anti­
qui audita ſcripſerunt: audaciores, neceſſi­
tate & ſtudio gloriæ, cuius cauſa venia
digni ſunt?
alioqui neque laboribus, nec
diligentiæ, aut pecuniæ parcentes.
Sed à ga­

ryophylo fructu flos quidam apud nos ſua­
uitate odoris nomen ſumpſit.
Candidus
eſt, alius rubens, alius è duobus colori­
bus miſtus: humilis herba, porri foliis,
ſed anguſtioribus: maxima cura in vaſis
educatur, nec minus iucundus aſpectu quàm
odore.
Garyophy­
lus flos.
Thus.
Eſt & thuris planta, cuius lachryma ſuffiri
templa ſolent, quòd odore ſit iucundiſſimo,
dum ardet.
Abies, hæc eſt puſilla: quæ apud Sabæos, ob
ſiccitatem cœli, lachrymam hanc mittit.
Vnde Mutuanus Poëta:
——Molles ſua thura Sabæi.
Validior quæ ſpontè fluit, imbecillior
quæ ex ſaucia arbore: quod in omnibus li­
quoribus obſeruatione dignum.
Sed apud
nos, abieti vnica laus eſt, quòd rectà ma­
ximè inter arbores aſſurgat: propterea in
plaſtices proplaſmatis atque fabrili omni
alio opere cunctis aliis lignis præfertur, vt
quod vix in aliis nec tutò conſequi arte poſ­
ſis, in huius arboris trunco natura optimè

præſtet.
In tantam verò magnitudinem cre­
ſcit, vt in Zofingen, Bernenſis Prouinciæ
Heluetiorum, pleræque centum & triginta
pedes longitudine ſuperent.
Pars verò re­
cta, craſſa, vndique æqualiter & eno­
dis, pedes centum & decem.
Vnde tam
longo tractu Ianuam ( ſeu Genuam appel­
lare malis ) ad malos nauium fabricandos,
vehi merentur: ſiquidem primùm per Aro­
lam fluuium adducuntur, inde Rhenum, po­
ſtea per mare Anglicum, inde Hiſpanum,
demum Mediterraneum deducuntur.
Vidi­
mus nos dum Genuæ eſſemus, plures incre­
dibili proceritate, rectitudine, æqualitate
atque craſſitie, vt mirari neceſſe eſſet natu­
ræ conatum.
Naſcitur in montibus, teſte
Virgilius.
——Abies in montibus altis.
Abies ſola ex
arboribus,
ſpontè recta.
Abietis ma­
gnitudo in­
credibilis.
Cauſa horum eſt primùm ſucci copia: ne­
que enim ſine materia quicquam magnum
eſſe poteſt.
Inde viuacitas: nam tempore
augmentum indiget.
Eſt etiam minimè mul­
tifida natura neruorum, quibus arboris cau­
dex conſtat, ſed ſimplex, & enodis, quia
humidi ſubſtantia æqualis eſt, & terreo
æqualiter miſta.
Quòd verò nerui ſimplices
ſint, hoc contingit ex vi propriæ ſpeciei:
nam hypericum vndequaque bifidum eſt,
alia ſimiliter in neruorum multitudine ean­
dem ſeruant rationem.
Sed ad thuris redeo hiſtoriam. Vt ſabina
cupreſſo, ita libanotis abieti proxima eſt,

quòd arbuſculoſa ex arboris genere ſit: ita­
que in Apennino herbam, aut potius ſuf­
fruticem libanotidi ſimile, imo ex illius ge­
nere, anguſtioribus foliis, acri ſapore, vi­
di, quod ita thuris odorem, ſaporémque
refert, vt non dubium ſit, thus non ex alio
plantæ genere fluere.
Ergo thuris arbor,
abies, libanotiſque, eiuſdem ſunt generis,
ſed regionum qualitate & naturæ robore dif­
ferunt, Thus in Arabia fœcunditate ſoli
prodit è planta: frigore cœlo abies in arbo­
rem creſcit, & lachrymam minus effica­
cem, copioſiorem tamen, emittit.
Liba­
notis nomine thus referens, ſiccior abiete,
non excreſcit in arborem, frigidior thure
lachrymam emittere nequit.
Vires tamen
ex his coniectari & vſum transferre licet,
mirarique naturæ in his opera: nam eadem
fermè ratio in cunctis arborum, & herba­
rum generibus.
Thus verò ipſum ſeu lachry­
ma non eiuſdem generis, nec æqualis apud
omnes.
Æthiopicum nanque adeò fragrat,

vt noſtrum hoc thus dici non mereatur: ſed
non omne, verùm ſpecies tantùm quædam.
Indicio eſt quòd rarum id ſit, & etiam apud
illos in pretio: quamobrem eo ſolùm vtun­
tur Reges, quos Neguz materna lingua vo­
cant, ad ſuffitus ceremoniarum.
Neque mi­
rum: ſpecies enim ſunt & equorum, & ca­
num, atque ſingulorum quædam genero­
ſiores, nonnihil conferente ſolo.
Facit & ad
id arborum cultus, vt quæ inter lapides, &
in apricis locis, & colligendi ſucci modus,
aut quoniam ſyncerum omnino eſt, aut quia
ſpontè manat, velut de vinis, quorum diſ­
crimina colligendi atque extrahendi ratione
tam multa ac varia ſunt, atque adeò ma­
gna, vt vix credere cuiquam liceat, qui non
experiatur.
Nam plerique ſucci igne adu­
runtur: & qui inter eos arteriaci vocantur,
peſſimi: vt liquiritiæ ſeu glycyrrhizæ.
Op­
timus ſuccus omnis, qui tranſlucet & con­
ſiſtit: nam quia tranſlucet, purus eſt, &
minimè aduſtus: quum conſiſtit, pingui hu­
mio abundat.
Sic aloës optima, & reliqui
ſucci, tum lachrymæ.
Sed thymiamatum

ratio longè diuerſa: nam odor eſt in ſiccato
humido: nec comburi debet, ignis enim
non olet, ſed fumus: non igitur puluis,
exuritur enim, & non emittit fumum.
Quæ­
cunque igitur olent, craſſa eſſe oportet: &
quæ ſubſtantia ſunt craſſiore, vt thus, mo­
dicè contrita.
Puluis autem tenuiſſimus ni­
hil olet, & quanto rei fuerit ſubſtantiæ te­
nuioris.
Sed & aqueum humidum impedit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index