Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 303 > >|
1non quidem ſiniſtrorſum, ſed antrorſum præualet commouere.
Id quod clariùs hic licebit inſpicere in delineata figura eiſdem
fermè litteris, quibus ſuperior conſignata.
49[Figure 49]
Cæterum ex his
patet, quàm rectè
Ariſtoteles docuerit
ex eo nautas veli
partem verſus proram
pedem facere, ac re­
laxare, hoc eſt ex eo
partem veli inferio­
rem tanquam pedem
verſus proram collo­
care, ac funibus mi­
nus adducere; ſupe­
riorem verò quæ lon­
maior eſt verſus
puppim retrahere, &
alligare, quia ſi vtramque partem veli ęquatameſſe paterentur,
malus vtrinque propulſus æquè etiam propelleretur.
Cumque
propulſus totus eſſet in directum à latere dextro, vel ſiniſtro,
nauis per illam pergere non poſſet antrorſum.
Accedit quia
ſi æqualis, vel maior impetus incuteretur in proram, non tam
facilè temo illam poſſet retrahere in contrarium.
Siquidem
magis diſtaret à fulcimento, ac centro, quod conſtituitur in
cuſpide puppis.
Vnde quo magis velum appropinquatur pup­
pi, eo magis temo præualet contra impulſum ventorum ad
conuertendam nauim obliquè.
Quod autem ait Piccolomineus, in hac motione nauis cari­
nam vectis vicem obtinere, quæ centro grauitatis ipſius nauis
tanquam fulcimento innixa mare mouente, ac impellente te­
monem, ventum in prora ſuſtineat tanquam onus, valde ambi­
guum eſt.
Tum quia non minus ventus per velum, quàm ma­
re per temonem poteſt habere rationem potentiæ mouentis.
Tum etiam quia ventus præcipuè non ſuſtinetur in prora, ſed
potius in parte veli, quæ vergit ad puppim, vt dictum eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index