Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Hujus globi aſpectus nonnulla fortè in memoriam mihi revo­
cabit
.
Primo loco circa polum vnum occurrit; ad ſummum enim pro­
montorium
Finnomarchiæ currit Eurippus à Cauro ſcilicet versùs Eu­
ronotum
ſeu Vulturnum ; ſunt enim anguſtiæ maris inter Nieulandiam &
Groelandiam
, per quas mare facilè extruditur vi preſſionis, tum Oceani
Tartarici
, tum illius qui Americam Septentrionalem alluit, nec non ver­
sùs
dictam oram per dictam lineam pellitur.
Secundo, A pulchra Inſula,
quæ
novæ Franciæ Borealis eſt, ad fretum Daviſium, à medio Iulio ad fi­
nem
Auguſti; linea æſtus tendit ad Auſtrum, reliquo tempore ad Occaſum,
quo
æſtus in ſinum S. Laurentij irrumpit; ratio eſt, quia menſe Auguſto
glacies
maris congelati liquatæ ſunt, ac proinde liberè fluunt, aquæ ex
freti
Daviſij & Hudſonij anguſtiis versùs Vulturnum ; itémque ex iis quæ
ſunt
Friſlandiam inter & continentem Groelandiæ in Libycum; item ex
iis
quæ ſunt inter Friſlandiam & Iſlandriam in Vulturnum ; ex iis demum,
quæ
ſunt inter Iſlandiam & Britannicas inſulas in occaſum, ſeu Zephyro
Libycum
; igitur motu quodam mixto in Auſtrum æſtus currit, cùm tamen
reliquis
menſibus, concreto mari glaciali ex prioribus anguſtiis æſtus vix
currat
, ſed liberè tantùm in occaſum feratur; obſtant enim inſulæ Britan­
nicæ
, ne in Auſtrum eat, ac proinde in ſinum S. Laurentij inde apertum ſu­
beat
; cùm tamen ex prædictorum fretorum aqua erumpens æſtum à
prædicto
ſinu S. Laurentij facilè amoveret.
Tertiò, Inter promontorium
floridæ
& Havanam Cubæ Eurippus versùs ortum velociſſimè currit,
non
tantùm propter multa flumina, quæ in ſinum Mexicanum intrant; ſed
quia
aqua preſſa circa Antillas, quaſi circuitu facto, vi preſſionis, per dictum
fretum
versùs ortum extruditur.
Et verò versùs Antillas & Mexicanum
ſinum
æſtus obliquè incidit, per lineam quæ ad Libycum tenndit; hinc
parum
attollitur, & frangitur illius vis ab innumeris ferè inſulis; quæ
circa
oſtia prædicti ſinus quaſi totidem aggeres ſitæ ſunt; addo etiam
præfatum
ſinum innumeris inſulis ſeminatum eſſe, quæ tum preſſio­
nem
, tum æſtum impediunt.
Velociter autem prædictus Eurippus
fluit
, quia per anguſtum alveum magnum aquæ pondus aquam velociſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index