Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 316 > >|
1tatem recuperandam affectum est: quam primum enim im
pedimentum tollitur, nulla mora eſt quin & cibus in corporis
animati ſubſtantiam conuertatur, & quod œgrum est valetu
dinem ſuam conſequatur.
Itaque loco cientur, ſiue iam actu
ſint, & extra locum ſuum alicubi detineantur, ſiue ex facul­
tate ad actum erumpant, ſi nihil impediat, locum ſuum sta­
tim petunt, quo ſimul ac peruenerint, perfectam ſuam for­
mam acquirunt: atque id circo ibi quieſcunt.
Hæc (vt reor) Aristotelis germana ſententia est, à quæ
Simplicius recedere non videntur, qui hoc totum de elementis,
quæ extra proprium, & naturalem locum adhuc ſunt imper
fecta, intelligendum putat; quæ nullam integram perfectio­
nem prius nanciſcuntur, quam ad proprium, ac naturalem le
cum peruenerint: duobus enim modis (vt ſæpe memorauimus)
corpora ſimplicia grauia, & leuia, extra proprium locum exi
stere contingit: vel quia extra eumdem genita, vel quia vio­
lentiam paſſa, & foras extruſa, eò impulſa feruntur: vtroque
modo adhuc imperfecta perfectionem in proprio loco quæ­
runt; quam tum demum inuenient; cum ad illum peruenerint:
nam elementum, quod ſupernatare debet, ſi ſubſideat; præter
naturam ſubſideat oportet: & quod ſic eſt à natura compa­
ratum, vt in centro quieſcat; ſi ſupernatet præter naturam,
& tunc aliqua ex parte diſponitur; habetque nonnihil imper
fectæ facultatis: & ad id pro viribus moueri conabitur, quod
ei actum vndique perfectum præſtat; & illud omni ex parte
abſoluit: hic est locus proprius; qui vt finis vt forma, vtque ele
mentorum abſoluta perfectio elementa mouet.
Mouet etiam elementorum locus elementa, vt forma: quo
niam locus nihil est aliud, quam corporis illius extremum, quod
corpus illud complectitur; quod intra continentis viſcera cohi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index