Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
131
131 (125)
132
132 (126)
133
133 (127)
134
134 (128)
135
135 (129)
136
136 (130)
137
137 (131)
138
138 (132)
139
139 (133)
140
140 (134)
< >
page |< < (129) of 213 > >|
135129IN LIB. DE COLORIBVS. ximè autem hoc in nigris fructibus conſpi-
cuum eſt ferè enim ipſorum plurimi, vt di-
ctum eſt, initio ex herbaceo commutati,
paululum in puniceum vergunt, fiuntq́ue
ruffi:
ſed confeſtim commigrant rurſus ex
ruffo, etiam meraco nigro in huiuſmodi in-
ſito.
Quoniam ſuprà demõſtrauit colores in plantis &
fructibus vnà cum maturitate mutari, ita vt vnus, al-
teri ſuccedat, idem exemplo nigrorum fructuum con
firmat, &
præterea declarat, quòd qui poſtremi ſucce
dunt colores, cum emicant &
prępollent, priores obli
terant:
idque potiſsimum in fructibus nigris conſpi-
cuum inueniri ait.
in his enim maximè apparet colo-
rum mutatio, vt patet in baccis lauri, &
oliuis, & ni-
gris ficubus, &
nigris ceraſis. quippe in ceraſis pri-
mus color eſt herbaceus, poſtea ſuccedit albus, dein-
de in puniceum &
ruffum ſenſim abeunt: poſtremò
induunt puram nigredinem, ſi ea ſit color proprius.
Attamen exemplum authoris rectius videtur accom
modandum eſſe baccis lauri.
SED CONFESTIM
COMMIGRANT
.)
celeriter, inquit, ex pauca ſcili-
cet concoctione, ex ruffo migrant in nigrorem.
idq́.
eò quòd priores colores reddiderunt eos aptiſsimos
ad recipiendum nigredinem.
Verùm caue ne verbo-
rum amphibolia te decipiat, poſſunt enim aliter intel
ligi, ſed perperam.
ſiquidem vult author oſtendere,
quòd breui tempore ex ruffo mutantur in nigrum,
cum niger color illis vltimò inſit.
quòd ſi niger color
illis non inſideret vt proprius, non mutarentur ſta-
tim, ſed inruffo conſiſterent.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index