1
Quippe, ubi cui febris bili superante coorta est,
Aut alia ratione aliquast vis excita morbi;
Perturbatur ibi totum iam corpus, & omnes
Commutantur ibi positurae principiorum:
Fit, prius ad sensum ut quae corpora conveniebant,
Nunc non conveniant; & cetera sint magis apta,
Quae penetrata queunt sensum progignere acerbum
Utraque enim sunt in mellis commista sapore,
Id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.

Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
Tangat, agam. Primum res multas esse necesse est,
Unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
Nam fluere, & mitti volgo, spargique putandum est.
Verum aliis alius magis est animantibus aptus,
Dissimilis propter formas. Ideoque per auras
Mellis apes quamvis longe ducuntur odore;
Vulturiique cadaveribus: tum fissa ferarum
Ungula quo tulerit gressum, promissa canum vis
Ducit: & humanum longe praesentit odorem
Romulidarum arcis servator candidus anser.
Sic aliis alius nidor datus, ad sua quemque
Pabula ducit, & a taetro resilire veneno
Cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.

Hic odor ipse igitur, naris quicumque lacessit,
Est, alio ut possit promitti longius alter.
Sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
Quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere, quam res,
Quae feriunt oculorum acies, visumque lacessunt.
Errabundus enim tarde venit, ac perit ante
Paullatim facilis distractus in aeris auras:
Ex alto primum quia vix emittitur ex re:
Nam penitus fluere, atque recedere rebus odores