Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1cellit: plumbum verò licet alijs metallis magis denſum; quia
tamen ob partes terreas minùs levigari poteſt, & colori atro
magis miſcetur; minùs reſplendet.
Fieri ergo poteſt ut cor­
pus denſum, & ſi minùs politum, magis ſplendeat, quàm rarum,
& è contra: at ſummè levigatum neceſſariò ſuperat denſiſſi­
mum; ſi prorſus ſit impolitum.
Deinde levigatum ſeu poli­
tum duobus modis ſumitur: abſolutè, & ſecundum quid.

Abſolutè quidem, cuius ſuperficies undique eſt terſa & æqualis:
ſecundùm quid autem, quod non totam ſuperficiem, ſed tan­
tum aliquas partes habet levigatas, non continuas inter ſe, ve­
rum partibus ſcabris interciſas.
Multa ergo licet ſuperficiem
habeant ſcabram & inæqualem; quia tamen eiuſmodi umbili­
cos continent leves & politos; reſplendent.
Ita enim figulina
poliuntur: dum metallicus humot illitus, atque igne liqueſcens
ſuperficiem inungit: & demum æqualiter concretus ſpeciem
vitri aſſumit.
Similiter panis humido inunctus, cruſtam in igne
trahit reſplendentem.
Ita atramentum ſcriptorium admiſto
gummi ſplendet. quia ob viſciditatem minùs ſorbetur humor:
& partes vitriolicæ ceu viſco cohærentes, inter ſiccandum mi­
nùs hiulcæ fiunt.
Colores quoque & picturæ glutine pellucido
affuſo, aut permixto ſimili ratione reſplendent,
Sed dices. aquam eſſe ſummè levigatam, minùs tamen alijs ſplendere.
Reſpondeo ſplendorem eſſe lucem à ſuperficie reflexam:
ut autem reflecti poſſit neceſſe priùs terminari.
At verò aquam
pellucidam lux pertranſit: minùs ergo lucis à reflexione.
De­
inde cùm aqua ſit fluens & minùs denſa corporibus ex eâ con­
cretis; minor copia lucis in eâ colligi poteſt.
Nec refert mul­
ta corpora eſſe rariora: hæc enim ſuam concretionem aëri de­
bent, qui in his prædominatur: cuiuſmodi volucrum pennæ,
& ſambuci medulla.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index