Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1ternas fluxûs, & refluxûs vices efficit in ad­
uerſis litoribus.
Quod ſi in oppoſitis eiuſ­
dem aluei ripis eodem tempore fluxus con­
tingat aut refluxus, vt in B & E, aut in F &
D; tunc opinari quis poſſet mare illud eam
habere poſitionem, vt in illud incidat linea
motûs, quæ ex centro grauium per terræ
centrum ducitur: dum enim aqua deprimitur
ex A in I, augetur in B & E, ſi litus fluxui
obſtet, aut vlteriora ſpatia occupat in P & K:
dum verò aſſurgit ex C in H, minuitur in F &
D.
Porrò alternâ hac nutantis terræ mo­
tione non magis eius ſtabilitas vacillaret,
quàm illiùs firmitati obſit trepidationis mo­
tus à pleriſque admiſſus ob variam centri
grauitatis poſitionem: ſtare ſiquidem terra
dicitur, quæ ſuo ex loco non decedit, quam­
quam in eo ſuæ diametri particulam (1/4000000)
percurrat.
Finge enim motûs extremos
terminos T & X non ampliùs paſſum vnum
diſtare à grauium centro V: tanta eſt aqua­
rum in immenſum patentium copia, vt èxi­
guâ inclinatione, quam motu illo acquire­
rent, dilabentes æſtum non exiguum effi­
cerent: qui tamen in lacubus, anguſtiori­
busque alueis ob minorem aquarum copiam
non perciperetur.
Guld. Blandiuntur iſthæc facilè mentis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index