Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of figures

< >
< >
page |< < (118) of 430 > >|
136118GVL. PHIL. ANNOT.
CAP. SECVNDVM.
VPRA COLVMNAS ETPA-
s # RASTATAS.
De Paraſtatis di-
cam lib.
5. cap. 1. TIGNA ET A-
XES.
Axes ſiue Aſſes, vnde coaxatio & coaſſatio,
ſunt ſectiles tabulæ ligneæ, aſſeres autem ſunt trientales
fere, ideſt lati fere quatuor pollices, ſed craſſiores, di-
cti ab aſſidendo parietibus at tignis, Auctore Sexto
Pompeio.
Hermolaus Barbarus ait eſſe craſſiorem, &
angustã in modũ paruæ trabis, materiem.
TRANS-
TRA ET CAPREOLI.
Trabes ſustinen-
tes Capreolos dicuntur Transtra, vſurpat &
tranſtilla
pro tigillis, lib.
5. cap. 12. Capreoli autem qui ſint pau-
lo mox dicam.
VNDE ET COLVMNÆ
DICVNTVR.
Nam proprie columnæ ſunt arre-
ctaria, quæ columen, idest ſummum faſtigii percurrens
tignum ſustinent, innitũtur vero tranſtris, ideſt tranſuer-
ſis trabibus, habent &
capreolos, hoc eſt proclinata
hinc at hinc ligna quæ canterios ſustinent.
Culmen au-
tem dicit Seruius Ægloga prima eſſe tectum, quòd vete-
res ædificia culmis tegerent, ideſtpaleis è meſſibus.
CANTERII PROMINENTES AD
EXTREMAM SVBGRVNDATIO-
NEM.
Canterii dicuntur ligna tecti oblonga à colu-
mine ad extremum tectum ducta, quæ vbi longius pro-
minent, efficiunt ſuggrundam, ideſt tecti partem porre-
ctionem vbi fit stillicidium.
Aliæ ſunt Canterii vocabu-
li ſignificationes, nam ita appellat equum Portius Cato,
eum cui exſecti ſunt teſtes, &
apud Plin. &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index