Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
131
131 (125)
132
132 (126)
133
133 (127)
134
134 (128)
135
135 (129)
136
136 (130)
137
137 (131)
138
138 (132)
139
139 (133)
140
140 (134)
< >
page |< < (130) of 760 > >|
136130PHYSICORVM ARIST. alterum utrumuis ipſorũ ſit infinitum, & alterum eſt infi-
nitum, &
perinde ſanè ut alterũ. Ceu ſi tẽpus extremis ſit
infinitũ, &
longitudo extremis eſt infinita: ſi diuiſione, lon
gitudo quoq;
diuiſione: ſi utriſque, & magnitudo utriſque.
Quapropter & Zenonis ratio falſum ſumit, fieri inquam
nõ poſſe, ut finito in tempore quic quã tranſeat infinita, aut
infinita per ſingulas tangat.
Dupliciter enim longitudo, &
tempus, &
omnino omne continuũ dicitur infinitũ, aut di-
uiſione, aut extremis.
Igitur & infinita quidem quantitate,
tangere finito in tẽpore non poteſt:
infinita uerò diuiſione,
poteſt.
Etenim ipſum tẽpus boc modo eſt infinitũ. Quare
fit ut infinito in tẽpore, &
nõ finito, quippiā tranſeat infi-
nita:
& finitis nõ finitis infinita etiam tangat. Impoßibile
eſt ergo aut infinitũ finito in tempore, aut finitũ in infinito
tranſire:
ſed ſi tempus ſit infinitũ, & magnitudo erit ſimi-
liter infinita:
& ſimagnitudo, & tẽpus. Deſignetur enim
magnitudo quædã A B terminis definita, &
tempus infini-
tum mẽte percipiatur:
ſitq́; id C, deinde accipiatur pars ali
qua finita tẽporis C, quæ quidẽ C D finibus claudatur.
In
hoc igitur corpus quod ſuper A B mouetur, aliquã partem
magnitudinis tranſit:
atq; ponatur A E iam partẽ pertrãſi-
uiſſe.
Hæc autẽ pars aut æquè totã A B magnitudinẽ menſu
rabit, aut deficiet, aut excedet:
nibil enim refert, nam ſi ſem-
per æqualem magnitudinẽ A E parti, æquali in tẽpore mo
bile tranſit, pars autẽ hæc magnitudinẽ to tam metitur, tem
pus totũ in quo magnitudinẽ totã tranſibit finitũ erit pro-
ſectò:
in parteis enim æquales diuidetur, ut magnitudo. Præ
tereà ſi non omnẽ magnitudinẽ id quod mouetur in infinito
tẽpore tranſit, ſed fieri poteſt ut aliquam finito in tempore
tranſeat, ut A E partem, hæc autẽ totam magnitudinẽ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index