Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
Antequam igitur humidum aqueum ab­
ſumatur
, vritur pingue, atque ita tollitur
fragrantia
.
Sed ad lachrymas arborum atque
herbarum
reuertor: quarum nobilitas eſt,
vel
ab odore, vt laſeris, vel à colore, vt lac­
ca
, quæ ex arbore ceroſa ſimili oritur in

orientali
India: vel ab vſu, vt laricis, quæ
phthiſicis
& leproſis maximè confert.
Vnde
æſtuarium
ex laricis arboris lignis concale­
factum
, hos quidem perſanat, illis autem
non
parum confert, atque adeò vt aqua di­
ſtillatione
excepta etiam egregiè iuuet
vtrumque
morbum.
Sed larix ipſa ad opera
melior
, cùm non flectatur pluuiis, aut ven­
tis
.
Videntur autem abies, larixque, tum pi­
nus
, eiuſdem eſſe ſpeciei.
Sed nobilior la­
chryma
abietis, picea deterior, media lari­
cis
: conueniunt enim ſucco & forma, & om­

nibuſque
penè accidentibus.
Succus verò
hic
adeò pinguis, velut in animalibus ſan­
guis
: vnde dilutior in tenerioribus plantis,
obſcurior
in antiquis, lucidus & pinguis in
adultis
: ideoque calidior & humidior la­
chryma
quæcunque ſplendet, frigidior di­
luta
, ſiccior verò obſcura.
In larice præcipuè,
quaſi
fungus quidam extuberat agaricum,
qui
cùm leuiſſimum fuerit, & candidiſſi­
mum
, tum minimè lignoſum, tum ab amari­
tate
dulce, optimum erit.
Dulcia enim quæ­
dam
poſt amaritatem, velut cubebarum fru­
ctus
, & agaricum, ficut poſt dulcedinem
amara
aloës.
Cauſa dulcedinis poſt ama­
ritatem
, eſt ſubſtantia tenuis terra cum hu­
mido
benè concocto: ſiquidem tenue illud
citò
expirat dulcior verò pars manet: velut
in
aloë humidi quidem ſubtilis benè conco­
cti
pars modica, multum verò terrei craſſi
atque
exuſti.
Fit verò vetuſtate in aëre aga­
ricum
candidius, & leuius ac minus contu­
max
, vt fermè nihil in ipſo ad perfectio­
nem
deſiderare poſſe videaris, cùm tamen eo
ſit
deterius, quo videtur elegantius.
Hoc au­
tem
intereſt, vt diſtinguas dulcedine non
parua
in optimo conſpicua: nam & ex vetu­
ſtate
fit amarius.
Oritur igitur quaſi ex ſitu
lacrymæ
lariciæ.
Eadem natura fungorum,
qui
arboribus glandiferis innaſcuntur, vt
Ilici
, ſed non eadem perfectio, neque enim
idem
calor, ob id nigri, quibus pro eſca vta­
mur
.
Ergo & aliis arboribus commune eſt.
Conſentaneum autem rationi, pinguiſſimi
ſucci
ſolidiſſimum eſſe mucorem: vt verò
magis
exaruerit, & ſuccus tenuior fuerit,
erit
quaſi magis concoctus.
Itaque eſt &
modus
quidam coctionis, in his quæ ſitum
contrahunt
: demonſtratum eſt enim, in ſi­

tu
non perfectam eſſe putredinem.
Porrò la­
ricis
planta decora, flore rubenti, atque odo­
rato
.
Inter lachrymas pulchritudine ipſa no­
biles
, eſt ſanguinis draconis ſuccus: à ſimili­
tudine
ſanguinis animalis dictus.
Hic oritur
in
inſula Soquotra, ambitus ſexaginta mil­
lia
paſſuum in Æihiopico mati poſita, iuxta
Gingim
promontorium.
Arbor ipſa mirabi­
lis
: ſenſim enim in cuſpidem aſcendit, velut
ſalis
, aut ſacchariconus, ex lato ab imo in
anguſtum
tendens: quercus folio.
Lachry­
ma
huius eſt antiquorum thymiama canca­
mus
.
Lacce, quam pro draconis ſanguine
quidam
ſubſcripſerunt, copia noſtro æuo
eſt
, ſanguinis draconis autem penuria maxi­
ma
.
Adnumeratur odoribus etiam lignum
aſpalathi
, quod ſuaue eſt, ac refrigerat, non
ſecus
ac roſa vaciniaque, atque ideo inter

rara
.
Cauſa quòd odor iucundus rarò ſit fri­
gidus
, quia calore perficitur: ob idque calo­
rem
vincere neceſſe eſt: ob hocque plera­
que
odorata, quæ aromata Græci vocant
calida
.
Laricis la­
chrymæ
vi­
res
.
In ſanthalo autem & vaciniis, quæ vio­
las
cæruleas vocamus, calor eſt in tenuiore
tantùm
parte, reliquum totum eſt frigidum
quod
craſſum eſt, moleque ſuperat.
Sed in
his
obſcura non eſt frigiditas, velut in ro­
ſis
, cùm in quibuſdam odore excitent
capitis
dolorem, in aliis etiam ſanguinem

proliciant
è naribus.
Eſt & è frigidarum
plantarum
bene olentium genere myrtus,
arbuſtum
ob elegantiam Veneri dicatum:
olet
bene totum, ligno, fronde, fructu.
Sed ex

fructu
defrutum.
Liquor hic ſeruatur in
annum
, non minus ſalubris vſu, quàm odo­
re
iucundus.
Adnumerari poteſt his ex parte
muſcus
odorata planta: ſerpit arbores, & vir­
tutem
illarum quibus hæret: retinet.
Cedro
optimus
innaſcitur: poſt larici, demum po­
pulo
albæ & quercui.
Quercui deterior. Qui
larici
hæret, facillimè ardet, & ardendo fra­
gat
ac ſcintillas mittit.
Verùm muſcus inter
herbas
potius quam inter arbores adnume­
rari
meretur: imò ne herba quidem omninò
eſt
.
Sed aſpalathum arbor eſt in India pro­

cera
, quæ in frigidiore cœlo, arbuſcula eſt
ſpinoſa
.
In calidis enim ac humidis regio­
nibus
omnia proceriora, ſuccoſiora, viuacio­
raque
, niſi propria plantæ natura obſtet, adeò
vt
nemora etiam in occidentali India aſpa­
lathi
inueniantur.
At in calidis ac ſiccis re­
gionibus
minores ſunt plantæ & ſicciores,
validæ
tamen in humidis ac frigidis imbe­
cilles
, ſucci plenæ: at quæ natura calidæ ſunt

proceræ
, amplæque: frigidæ, paruæ.
Quamvis
quædam
natura etiam frigidæ, vt cicuta, lo­
co
humido, vmbroſoque melius proueniant,
viribus
etiam efficaciora.
Talem enim elige­
bant
Chij, cuius cortice iam detracto ſuc­
cum
aquæ miſtum damnatis propinabant,
ad
mortem abſque vllo dolore accerſen­
dam
, Theophraſti teſtimonio.
Imitabantur
enim
mortem quæ in extremo ſenio contin­
git
.
Nanque dolor qui in morte ſentitur,
contingit
aut ob ſpirandi difficultate, aut ob
ſpiritus
vitalis reſolutionem.
At ſpiritus cùm
ſpontè
diſſoluuntur, dolorem nullum affe­
runt
, velut in laboribus.
Sed cauſa quæ ſpiri­
tum
diſſoluit, vt febris, vulnus, plerunque
ipſa
dolorem affert.
Cicutæ igitur ſuccus ſtu­
porem
grauem inducens, frigiditate immo­
dica
ſpiritus ipſos abſque dolore extinguit:
difficultatem
verò ſpirandi non maiorem
ea
, quæ ſpirituum paucitati ſatisfaciat.
Quò
fit
vt non acerba mors accidat, velut his qui
aqua
ſuffocantur, multò verò minus quàm
ſtrangulatis
.
Itaque mors hæc quæ ex cicutæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index