Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 406 > >|
1Digniſſimum nimirum oportet eſſe hunc qui cæteris preſit
ſolus.
Quæ igitur iſtius unius gratia fiant conſideremus. Si
maximi intereſt cuiuſmodi fore ipſum hunc conſtituamus
illius ne ſimilem / qui ſancte pieque imperet uolentibus: quiue
non magis ſuis emolumentis quam ſuorum civium ſalute et com
modis moueatur?
an contra eiuſmodi qui ſibi paratam eſſe
cum ſubditis uelit rem: ita ut etiam inuitis imperet.
Nam
cum cætera pleraque omnia edificia / tum et urbem ipſam non
eandem oportet eorum eſſe / quos tyrannos nuncupant atque
eorum qui imperium / quaſi conceſſum magiſtratum inie
rint ac tueantur.
Regum enim erit urbs munita / plus ſatis:
ubi aduentitium arcere hoſtem ualeat.
Tyranno cum ſui ni
hilo ſegnius hoſtes ſint quam alieni: utrinque munienda ei ciui
tas eſt / aduerſus alienos / aduerſuſque ſuos: et ita munien
da: ut alienis atque etiam ſuis contra ſuos uti ſubſidiis ualeat.
In hoſtes urbem ſuperiore libro munitam fecimus: in ſuos
quid expediat conſideremus.
Perualidum putat Euripides
aduerſarium eſſe multitudinem natura ſui: eamque ſi frau
dem
dolumque in unum contulerit reddi omnino inexpugnabilem.
Carras apud egyptum urbem populoſiſſimam / adeo ut cum
indiem defunctorum capita ſi non plus mille efferantur / ſo
ſpitem et optime ualere arbitrentur.
Prudentiſſimi reges
crebra foſſa aquaria ita diuiſere: ut iam non unam / ſed plu
rimas eſſe puſillas iunctas urbes dicas.
Id ita fecerunt credo
ut niſi commoditas paſſim diffunderetur.
Sed ea re imprimis
aſſecuti ſunt ut graues multorum motus non uereantur: et quod mo
ueantur leuiſſime comprimantur: uti ſi quis ex magno coloſſo
duas plures ue effecerit ſtatuas tractabiles atque portabiles.
Romani nullum ſenatorem mittebant proconſulem in egy
ptum: ſed equeſtres uiros ſingulis locis diſtribuebant.
Id
quidem ea de re inſtituiſſe aiebat Arrianus: ne tam apta
ad res nouas prouincia unius imperio ageretur.
Et annota
runt quidem urbem nullam ciuium diſſidiis immunem da
ri: cuius aream natura diſcreuerit: uti ſi peruadat fluen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index