Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1dem ſitu vterque obiectum intueatur, hoc eſt, vt optici aiunt, axes viſuales
non amplius concurrunt ſimul in rem viſam.
Vnde ſequitur ſpeciem rei in­
tentionalem oculis vario ſitu affectis imprimi, ac proinde eam eundem ſi­
tum in vtroque oculo minimè obtinere, ſed ea, quæ oculo à ſuo naturali
ſtatu dimoto accidit ab altera alterius oculi differt; quapropter vario
etiam modo, duplici nimirum, obiectum repreſentant.
atque hæc
ipſa cauſa eſt, cur illud, quod vnum tantum eſt, duo tamen
emoto oculorum altero, videatur.
Vide Alhaze­
num lib. 3. propoſit.
11. & 12. & infra
Problem. 7. ſectionis 31.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index