Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1detrahitur his velum, & vocantur mesouri/ai: aut intenditur vtrin­
que ad proram, & ſunt pro/tonoi: aut conuertitur & laxatur, hi
ſunt kata\ ta\s gwni/as ad angulos, & dicuntur po/des & ante hos
pro/podes quo ſenſu dixiſſe Plinius videtur lib. 2. cap. 47. Iiſdem
autem ventis in contrarium nauigatur prolatis pedibus vt noctu
plerumque vela concurrant.
Lib. 3.
Cur quando.] Sextum eſt problema ſpeciale de vecte in naui­
gatione obliqua, quod ſoluitur triplici ope nempe veli obliqui ex par­
te contracti, parteque expanſi gubernaculi tanquam vectis, & re­
migum renixus.
E cornu nauigare.] Pro e)k ou)ri/as hîc legendum putamus vt
in titulo e)k kerai/as nam hæc ſunt a)si/stata velle nauigare e)k ou)ri/as
& mh\ ou)ri/ou pneu/ma/tos o(/ntos. Quomodo enim nauigabitur vento
ſecundo, ſi ventus ſecundus non eſt.
At cum ventus ſecundus non
eſt, antemnarum ope rectum nihilominus tenere curſum poßibile eſt,
Et id vt fiat & quibus de cauſis, explicatur hîc ab Ariſtorele.
Vento ſecundo.] Ventus ſecundus eſt cum vt ait Poëta,
A tergo comitatur euntes,
Hic eſt quem nautæ ſibi dari optant vnde eſt illud,
Ferte viam facilem, venti & ſpirate ſecundi.
Qui huic eſt contrarius, dicitur aduerſus, cum in proram inuehitur.
Nec eo ſic flante nauis niſi remis agi poteſt, idque magnis viribus
& magno conatu.
Non aliter quam qui aduerſo vix flumine lembum
Remigijs ſubigit, ſi brachia forte remiſit,
Atque illum præceps prono rapit alueus amne.
Inter hos duo ſunt medij, vnus tranſuerſus ad latera nauis perpendi­
culariter incidens: alter obliquus
44[Figure 44]
qui medius eſt inter ſecundum &
tranſuerſum, vel inter aduerſum &
tranſuerſum.
Vt eſto nauis G H,
& prora ſit G puppis H, ventus
ex B ſecundus erit, ex A aduer­
ſus, ex C vel D tranſuerſus, ex E
vel F obliquus.
Horum autem mo­
tuum Galenus obliquos per pulchrè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index