Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1Quare ſi partes infinitæ ſint magnitudinis, id quod neceſſariò contingeret, ſi in infinitum è parti­

bus aliæ partes infinitæ ſecerni poſſent: aliter non in quolibet quodque ineſſet: ſi partes, inquam,
ſint infinitæ magnitudinis, & totum quoque infinitum ſit, oportet; id verò ſenſus non oſtendit:
ſed hominem finitæ molis eſſe cognoſcit, formicam non modo finitæ, verum etiam paruæ.
Rur­
ſus quodlibet quantum bifariam ſecari, aut in partes æquales, vt in dimidia; rurſus hæc in alia di­
midia: & ſic deinceps.
& planum eſt ſectionem in partes equales eſſe finitam. Neque enim quan­
tum diuidi poteſt in plura, quàm duo dimidia, treisúe tertias aut quatuor quartas.
ea ſola ſectio
in infinitum duci poteſt quæ fit in parteis inæquales.
At cùm in infinitum in quaque parte ſecre­
tio ſuppetat, & infinitæ ſint partes neceſſe eſt.
Tùm verò quia ſi omnes infinitæ eademque. numeri
infiniti; æquales partes infinitæ in aliquo toto inerunt.
infinitæ enim cùm ſint, altera alteram non
ſuperat.
itaque ſunt æquales. immò pars erit toti æqualis, cùm ſic infinita ſit pars, quemadmodum
totum.
& quanuis aſsiduè ſecernatur ex aliqua parte, aut toto: nihilominus nil deteretur de to­
to: infinitum enim ſemper relinquetur.
cùm verò totum ſit finitæ magnitudinis, ſoleat autem id
quod eſt finitæ magnitudinis, ablatione partium finitarum denique conſumi perſeuerabit adhuc
eiuſmodi, vt in infinitum diuidi poſsit.
Etiam ſi cuiuſque rei certi ſunt fines, quod ad magnitudi­
nem paruitatemque.
attinet, aut ſecretio ſtabit aliquandò, aut ſi producetur, ad minimum nunquam

deueniemus.
Sic minima naturalis rei magnitudo non exiſtet, id verò ſenſui repugnat. Accedit
eodem, quòd ipſe non diſtinguit accidens à ſubſtantia: ſic enim per ſe ſubſiſtere vult album, vt
lignum: proinde nulla eſt apud ipſum differentia inter generationem & affectionem quæ tamen
apparet perſpicuè: quandò erubeſcens homo idem remanet: non idem verò, ſi cùm cadauere
commutetur.
Ponit etiam generationem vniuſmodi, cùm ſit adeò multiplex: quòd opinatur om­
ne id quod gignitur, exoriri facta partium ſimilium ſecretione ex illa ſua congerie & earundem
concretione.
Atqui non modo generantur res in natura per concretionem & compoſitionem,
ſed per reſolutionem & ſecretionem, vt cùm è domo fiunt lapides, & aqua ex luto.
& fieri po­
teſt, vt non modo quippiam conſtet ex partibus conſimilibus, ſed ex diſsimilibus item.
vt cùm
lutum ex terra & aqua exiſtit.
Et facit natura apponendo, vt in prima conſtitutione fœtus; de­
trahendo, vt cùm gignit ex putri dulcia ſegregans ab amaris, aut transfigurando, veluti dum pro­
ducit parteis difformes, eaſdem quoque componendo producit, vltimo afficiendo vt ignem in­
teruentu caloris.
Idem quoque elementa vocata dicit eſſe compoſita, & aliàs partes elementis
ſimpliciores ſtatuit.
At ſimplicium motus ſolent eſſe ſimplices, mixtorum mixti. Hîc autem mo­
tus mixti, vt ignis, eſt ſimplex.
Mitto quòd, & ſi cauſſam efficientem ponit, rarò illam vſurpat:

quoniam hoc illi vitium cum aliis commune eſt qui efficientem cauſſam poſuerunt.
Neque id
neceſſe eſt, quòd Anaxagoræ negotium faceſsit.
Si nihil ex nihilo, & ex quolibet quodlibet, in
quoque inſit actu, ſed ſat eſt, ſi vnumquodque ex quo aliquid fit, habeat ad illud poteſtatem ſeu
proximam, ſiue remotam.
Hæc Ariſtoteles in Anaxagoram. Cùm Democrito verò pluribus agit
Ariſtoteles.
a Neque mirum: quando is omnes veteres anteiuit ſapientia. & magis propria quæ

ſcientia methodusque.
affectant, quàm cęteri perſecutus eſt, pluriumque. problematum cauſſas na­
turaliter affert quàm reliqui fecerint ante ipſum.
Ipſe igitur duo rerum principia faciens plenum
& inane.
ac plenum ens eſſe volens, quod ex indiuiduis corporibus exiſteret quæ ſpontè deorſum
ferrentur, & variis figuris inſignita forent, inane verò non ens, non minus rerum cauſſas ſtatuit
inane quod non eſt quàm plenum quod eſt.
prætereà principium accipit quod valde dubium eſt.
inane nimirum, & de quo multa poſteà diſputanda ſunt, quin potius tale, vt rerum naturę aduer­
ſetur.
Qui verò aliquid docere inſtituit (vt optimè ſcripſit Anaximenes) in primis debet certum
aliquod & indubitatum principium ponere.
Idem quoque ſtatuat magnitudines inſectiles qui­
bus poſitis mathematica principia quæ ſunt omnium certiſsima, labefactantur.
Tùm deinde cum

deorſum atomi vergant, nullus erit motus naturalis, niſi deorſum; aut ſi alij motus fuerint; iam
non erunt naturales: itaque neceſsitas vim naturę ſuperabit, quod ipſius placitis maiorem in mo­
dum aduerſatur.
Atomi item ab ipſo ponuntur impatibiles, qualitate omni expertes: vnde igitur
in illis initia certorum motuum inerunt?
Quomodo item figuris præditæ ſunt, ſi ſunt indiuiduę?
nam figura ſpatij terminus eſt neceſſariò, hoc verò diuiduum. Quomodo item mouentur, cùm
omne id quod mouetur, neceſſariò diuiduum ſit?
Niſi fortè & figura & motus indiuiduis abſo­
lutè, ideſt, terminis denegentur: at indiuidua illa Democritica non ſunt termini, verùm naturam
magnitudinis adhuc conſeruant.
ideoque. motum figuramque. accipere poterunt. Prætereà ſi ordi­
nis ſitus & figuræ commutatio rerum ſubſtantias non immutant: neque enim librorum meorum
ſubſtantia variatur, dum ipſos voluo, & diuerſis ſtruo modis, neque cera mutatur, dum imprimi­
tur, & meo ſigno informatur.
cur in rerum natura poterunt immutare? aut cur in quoque noſtrum
poſitum non erit, vt lubet, variare rerum naturas, quemadmodum ordinem, poſituram, figuram
peruertere poſſumus?
Quo pacto etiam in vnoquoque mixto indiſſolubiliter atomi continen­
tur, in animali præſertim cuius adeò varij motus exiſtunt?
Hæc omnia ſpectare oportebat qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index