Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1globi eſt (quantumque eſt, ſatis vt cum globo in altera lance
per aërem libera impoſito æquilibrium faciat) globus dein­
ceps dimittatur in ipſam lancem liberam: fore, vt dimiſſus
ex ſuæ vnius diametri altitudine globus attollat ſuo impetu
non modò lancem ſuſtentatam cum æqualibrij pondere, ſed
vnum pondus prætereà, ſuo itidem ponderi æquale, præcisè:
& dimiſſus ex duarum diametrorum altitudine, duo attollat
pondera, hoc eſt duplum ſui ponderis præcisè, & ex trium
altitudine, treis, ſeu triplum, &c.
Igitur, cùm tanta ſit velocitas cuiuſque rei, quantus impe­
tus, imò impetus velocitas ſit; habent ſe velocitates in motu
accelerato grauium decidentium acquiſitæ vt emenſa ſpa­
tia.
Confirmatur Aſſumptio aduerſus Galileum.
Quia Galileus falsò definit motum æquabiliter accelera­
tum illum, qui à quiete recedens æqualibus temporibus æqua­
lia celeritatis momenta acquirit; & paralogiſticè probat mo­
tum æquabiliter acceleratum non eſſe eum, qui æqualibus ſpa­
tiis æqualia celeritatis augmenta acquirit (quandò id arguit
ex eo, quod totum, & pars eodem, aut æquali tempore per­
currerentur: cùm tamen conſtet dimidium tempore breuiore
percurri, quàm duplum) ac tum gratis ſibi poſtulat concedi
gradus velocitatis eiuſdem mobilis ſuper diuerſas planorum
inclinationes acquiſitos tunc eſſe æqualeis, cùm eorumdem pla­
norum eleuationes ponuntur æquales: tum ad id probandum
falsò aſſumit globum filo nunc longiore, nunc breuiore ſuſpen­
ſum, & ex eadem altitudine per inæqualeis arcus vibratum,
aſſurgere ſemper ad eandem altitudinem.
Ac talis quidem formari poteſt, vt mihi videtur,
tua Demonſtratio, quantum, vt dixi, elicitur ex operis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index