Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001060">
                <pb xlink:href="079/01/178.jpg" pagenum="129"/>
              Quippe, ubi cui febris bili superante coorta est,
                <lb/>
              Aut alia ratione aliquast vis excita morbi;
                <lb/>
              Perturbatur ibi totum iam corpus, & omnes
                <lb/>
              Commutantur ibi positurae principiorum:
                <lb/>
              Fit, prius ad sensum ut quae corpora conveniebant,
                <lb/>
              Nunc non conveniant; & cetera sint magis apta,
                <lb/>
              Quae penetrata queunt sensum progignere acerbum
                <lb/>
              Utraque enim sunt in mellis commista sapore,
                <lb/>
              Id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001061">Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
                <lb/>
              Tangat, agam.</s>
              <s id="s.001062"> Primum res multas esse necesse est,
                <lb/>
              Unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
                <lb/>
              Nam fluere, & mitti volgo, spargique putandum est.</s>
              <s id="s.001063">
                <lb/>
              Verum aliis alius magis est animantibus aptus,
                <lb/>
              Dissimilis propter formas.</s>
              <s id="s.001064"> Ideoque per auras
                <lb/>
              Mellis apes quamvis longe ducuntur odore;
                <lb/>
              Vulturiique cadaveribus: tum fissa ferarum
                <lb/>
              Ungula quo tulerit gressum, promissa canum vis
                <lb/>
              Ducit: & humanum longe praesentit odorem
                <lb/>
              Romulidarum arcis servator candidus anser.</s>
              <s id="s.001065">
                <lb/>
              Sic aliis alius nidor datus, ad sua quemque
                <lb/>
              Pabula ducit, & a taetro resilire veneno
                <lb/>
              Cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001066">Hic odor ipse igitur, naris quicumque lacessit,
                <lb/>
              Est, alio ut possit promitti longius alter.</s>
              <s id="s.001067">
                <lb/>
              Sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
                <lb/>
              Quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere, quam res,
                <lb/>
              Quae feriunt oculorum acies, visumque lacessunt.</s>
              <s id="s.001068">
                <lb/>
              Errabundus enim tarde venit, ac perit ante
                <lb/>
              Paullatim facilis distractus in aeris auras:
                <lb/>
              Ex alto primum quia vix emittitur ex re:
                <lb/>
              Nam penitus fluere, atque recedere rebus odores
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>