Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 403 > >|
1odores: dum enim manet, non redolet: dum
abſumitur, vritur quod pingue eſt: facilius
enim abſumitur igne pingue humidum
aqueo.
Pingue verò humidum eſt, quod vri­
tur.
Sic Virgil.
In pingui feruent incendia ſucco.
Libanotis.
Thus Æthio­
picum nobi­
liſſimum.
Aloes opti­
ma.
Odorum ra­
tio.
Antequam igitur humidum aqueum ab­
ſumatur, vritur pingue, atque ita tollitur
fragrantia.
Sed ad lachrymas arborum atque
herbarum reuertor: quarum nobilitas eſt,
vel ab odore, vt laſeris, vel à colore, vt lac­
ca, quæ ex arbore ceroſa ſimili oritur in

orientali India: vel ab vſu, vt laricis, quæ
phthiſicis & leproſis maximè confert.
Vnde
æſtuarium ex laricis arboris lignis concale­
factum, hos quidem perſanat, illis autem
non parum confert, atque adeò vt aqua di­
ſtillatione excepta etiam egregiè iuuet
vtrumque morbum.
Sed larix ipſa ad opera
melior, cùm non flectatur pluuiis, aut ven­
tis.
Videntur autem abies, larixque, tum pi­
nus, eiuſdem eſſe ſpeciei.
Sed nobilior la­
chryma abietis, picea deterior, media lari­
cis: conueniunt enim ſucco & forma, & om­

nibuſque penè accidentibus.
Succus verò
hic adeò pinguis, velut in animalibus ſan­
guis: vnde dilutior in tenerioribus plantis,
obſcurior in antiquis, lucidus & pinguis in
adultis: ideoque calidior & humidior la­
chryma quæcunque ſplendet, frigidior di­
luta, ſiccior verò obſcura.
In larice præcipuè,
quaſi fungus quidam extuberat agaricum,
qui cùm leuiſſimum fuerit, & candidiſſi­
mum, tum minimè lignoſum, tum ab amari­
tate dulce, optimum erit.
Dulcia enim quæ­
dam poſt amaritatem, velut cubebarum fru­
ctus, & agaricum, ficut poſt dulcedinem
amara aloës.
Cauſa dulcedinis poſt ama­
ritatem, eſt ſubſtantia tenuis terra cum hu­
mido benè concocto: ſiquidem tenue illud
citò expirat dulcior verò pars manet: velut
in aloë humidi quidem ſubtilis benè conco­
cti pars modica, multum verò terrei craſſi
atque exuſti.
Fit verò vetuſtate in aëre aga­
ricum candidius, & leuius ac minus contu­
max, vt fermè nihil in ipſo ad perfectio­
nem deſiderare poſſe videaris, cùm tamen eo
ſit deterius, quo videtur elegantius.
Hoc au­
tem intereſt, vt diſtinguas dulcedine non
parua in optimo conſpicua: nam & ex vetu­
ſtate fit amarius.
Oritur igitur quaſi ex ſitu
lacrymæ lariciæ.
Eadem natura fungorum,
qui arboribus glandiferis innaſcuntur, vt
Ilici, ſed non eadem perfectio, neque enim
idem calor, ob id nigri, quibus pro eſca vta­
mur.
Ergo & aliis arboribus commune eſt.
Conſentaneum autem rationi, pinguiſſimi
ſucci ſolidiſſimum eſſe mucorem: vt verò
magis exaruerit, & ſuccus tenuior fuerit,
erit quaſi magis concoctus.
Itaque eſt &
modus quidam coctionis, in his quæ ſitum
contrahunt: demonſtratum eſt enim, in ſi­

tu non perfectam eſſe putredinem.
Porrò la­
ricis planta decora, flore rubenti, atque odo­
rato.
Inter lachrymas pulchritudine ipſa no­
biles, eſt ſanguinis draconis ſuccus: à ſimili­
tudine ſanguinis animalis dictus.
Hic oritur
in inſula Soquotra, ambitus ſexaginta mil­
lia paſſuum in Æihiopico mati poſita, iuxta
Gingim promontorium.
Arbor ipſa mirabi­
lis: ſenſim enim in cuſpidem aſcendit, velut
ſalis, aut ſacchariconus, ex lato ab imo in
anguſtum tendens: quercus folio.
Lachry­
ma huius eſt antiquorum thymiama canca­
mus.
Lacce, quam pro draconis ſanguine
quidam ſubſcripſerunt, copia noſtro æuo
eſt, ſanguinis draconis autem penuria maxi­
ma.
Adnumeratur odoribus etiam lignum
aſpalathi, quod ſuaue eſt, ac refrigerat, non
ſecus ac roſa vaciniaque, atque ideo inter

rara.
Cauſa quòd odor iucundus rarò ſit fri­
gidus, quia calore perficitur: ob idque calo­
rem vincere neceſſe eſt: ob hocque plera­
que odorata, quæ aromata Græci vocant
calida.
Laricis la­
chrymæ vi­
res.
Agaricum.
Amara cur
quædam, in­
de dulcia.
Sanguinis
draconis ar­
bor.
Santhalum.
Odorata cur
plerumque
calida.
In ſanthalo autem & vaciniis, quæ vio­
las cæruleas vocamus, calor eſt in tenuiore
tantùm parte, reliquum totum eſt frigidum
quod craſſum eſt, moleque ſuperat.
Sed in
his obſcura non eſt frigiditas, velut in ro­
ſis, cùm hæ in quibuſdam odore excitent
capitis dolorem, in aliis etiam ſanguinem

proliciant è naribus.
Eſt & è frigidarum
plantarum bene olentium genere myrtus,
arbuſtum ob elegantiam Veneri dicatum:
olet bene totum, ligno, fronde, fructu.
Sed ex

fructu defrutum.
Liquor hic ſeruatur in
annum, non minus ſalubris vſu, quàm odo­
re iucundus.
Adnumerari poteſt his ex parte
muſcus odorata planta: ſerpit arbores, & vir­
tutem illarum quibus hæret: retinet.
Cedro
optimus innaſcitur: poſt larici, demum po­
pulo albæ & quercui.
Quercui deterior. Qui
larici hæret, facillimè ardet, & ardendo fra­
gat ac ſcintillas mittit.
Verùm muſcus inter
herbas potius quam inter arbores adnume­
rari meretur: imò ne herba quidem omninò
eſt.
Sed aſpalathum arbor eſt in India pro­

cera, quæ in frigidiore cœlo, arbuſcula eſt
ſpinoſa.
In calidis enim ac humidis regio­
nibus omnia proceriora, ſuccoſiora, viuacio­
raque, niſi propria plantæ natura obſtet, adeò
vt nemora etiam in occidentali India aſpa­
lathi inueniantur.
At in calidis ac ſiccis re­
gionibus minores ſunt plantæ & ſicciores,
validæ tamen in humidis ac frigidis imbe­
cilles, ſucci plenæ: at quæ natura calidæ ſunt

proceræ, amplæque: frigidæ, paruæ.
Quamvis
quædam natura etiam frigidæ, vt cicuta, lo­
co humido, vmbroſoque melius proueniant,
viribus etiam efficaciora.
Talem enim elige­
bant Chij, cuius cortice iam detracto ſuc­
cum aquæ miſtum damnatis propinabant,
ad mortem abſque vllo dolore accerſen­
dam, Theophraſti teſtimonio.
Imitabantur
enim mortem quæ in extremo ſenio contin­
git.
Nanque dolor qui in morte ſentitur,
contingit aut ob ſpirandi difficultate, aut ob
ſpiritus vitalis reſolutionem.
At ſpiritus cùm
ſpontè diſſoluuntur, dolorem nullum affe­
runt, velut in laboribus.
Sed cauſa quæ ſpiri­
tum diſſoluit, vt febris, vulnus, plerunque
ipſa dolorem affert.
Cicutæ igitur ſuccus ſtu­
porem grauem inducens, frigiditate immo­
dica ſpiritus ipſos abſque dolore extinguit:
difficultatem verò ſpirandi non maiorem
ea, quæ ſpirituum paucitati ſatisfaciat.
Quò
fit vt non acerba mors accidat, velut his qui
aqua ſuffocantur, multò verò minus quàm
ſtrangulatis.
Itaque mors hæc quæ ex cicutæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index