Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1ſertim, ſi de primo aquæ aſcenſu per tubum BK ſit ſermo: nec
ullum vidi, aut audivi unquam, qui hujus rei cauſam adſignet,
cui acquieſcere poſſim.
Aliam etiam Machinam hîc po­
II. Fig.

ſitam, & priori non multùm
abſimilem, adduxi eâdem Pro­
theoria I. §. VI. quam etiam habet
Salomon à Caus in ſuis hydraulicis
lib. 1. in qua ut aqua aſcendat per
crus AB, debet tubus rectus DE
eſſe paulò longior quàm dictum
crus AB, ut quilibet facilè experi­

ri poteſt.
Quæritur igitur, quæ­
nam ſit hujus rei cauſa in utraque
Machina, & in alijs hiſce ſimili­
bus?
Neque enim hîc valetratio,
quam adſignavimus ſuprà Propo­
ſit. VII. hujus capitis: nam hîc non
agimus de ſiphone continuato, ſeu
noninterrupto, in quo partes omnes
aquę ſunt continuatæ, tum inter ſe,
tum etiam cum aqua vaſis, ex quo
extrahitur aqua per crus externum
ac longius deſcendens; ſed agimus
de ſiphone interrupto, in quo ſci­
licet aër intercedit inter aquam &
aquam.
Adde quod hîc, licet tu­
bi EF, & DE breviores eſſent, quàm tubus BK & crus AB;
tamen extrema ſuperficies aquæ illorum tuborum ſemper eſt
vicinior centro Mundi, ac proinde per ipſos effluere deberet
aqua, ſecumque trahere & aërem & aquam oppoſitam vaſorum.
Dubitatio.
& rationes
dubitandi
circa ſipho­
nem inter­
ruptum.
46[Figure 46]
Dices, aqua quæ trahit alteram, gravior debet eſſe aquâ

quæ trahitur, ac proinde longiores debent eſſe prædicti tubi
EF, & DE, ut plùs aquæ contineant.
Sed contra eſt mani­
feſta experientia allata Propoſit. III. hujus capitis Propriet. I. &
alia etiam allata Protheoria I. §. VIII.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index