Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 316 > >|
1betur: vt Ariſtoteles literis conſignauit libro quarto de Phy­
ſico auditu particula quadrageſima, et quadrageſimaprima.
Ideo quicquid in proprium locum fertur, id omne ad ambien­
tis corporis extremum mouetur: at verò quod ambit, & quod
ſuo complexu continet, quodammodo forma, atque ſpecies il­
lius est; quod continetur: itaque quod in proprium locum fer­
tur, in propriam formam ferri non abſurdè videtur.
Quæcum
que igitur vel ſurſum naturæ impetu feruntur, vel deorſum
aguntur, ea omnia tamquam ad formam, ac perfectionem
ſuam accedere conantur.
Eam ob rem ſi quis roget: cur ignis
ſuperiorem illum locum, qui ſub luna eſt, ſemper petat: terra
verò in inferiorem orbis plagam ſemper deſcendat: huic Ari
ſtoteles reſpondebit.
Quia ſic à natura comparatum eſt, vt leuia
proprio nixu ſurſum ferantur, & grauia ſuopte pondere deor
ſum concitentur; vt ad propriam, ac naturalem formam, fi­
nem, ac perfectionem; ad quam naturaliter inclinantur: ita
vt tria in quolibet elementorum motu conſiderentur.
Primo
elementa mouentur: quia ſic comparata ſunt à natura, vt mo­
ueantur.
Secundo quia loca, ad quæ elementa tendunt, ſunt
eorumdem perfectiones.
Tertio quia elementa facultatem
habent, ad propria loca eundi.
Auerroes celeberrimi nominis, & grauissimæ auctorita­
tis Philoſophus ex Ariſtotele syllogiſmum artificiosè colligit,
quem & nos eadem methodo colligere conabimur.
Omnis motus à contrario in contrarium est finis, forma,
& perfectio illius, quod mouetur: omnis elementorum latio de
loco ad locum eſt motus à contrario in contrarium.
Ergo omnis
elementorum latio de loco ad locum eſt finis, forma, & perfectio
eorumdem.
Ergo locus elementa mouet; vt finis, vt forma, &
vt eorumdem perfectio: quod probandum ſuſcepimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index