Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 158 > >|
1vides, non negatur quidem, quin mutatio aliqua fiat;
quin verus quaſi polus habendus ſit ipſum centrum
circuli, in quod terminari concipitur axis æquatoris
magni orbis per medium Solem tranſiens; quin pun­
ctum terminans axem Terræ diſtet ab eo ſemper to­
ta ſemidiametro, & nunc quidem in vnam partem,
nunc in aliam: ſed negatur tamen quicquid illud eſt,
inducere ſpectantibus obſeruabilem varietatem.
Ne­
que morari debet Quartò quòd nulla videatur eſſe
poſſe inter dies, nocteiſque inæqualitas, nullaque
proinde æſtatis, hiemiſque viciſſitudo; quaſi trans­
lata per Zodiacum Terra perinde ſemper à Sole di­
ſtet, eodemque modo eandem ſemper illi obuertat
faciem.
Siquidem expoſita axis in paralleliſmo con­
tinentia obſtat, ne ipſe Terræ æquator cum Zodia­
co congruat, ſiue in eodem plano, & abſque interſe­
ctione ſit, vt contingeret, ſi axis Terræ parallelus eſſet
axi Zodiaci, non verò æquatoris; quo ſanè caſu non
foret dierum, noctumque inæqualitas, ſed conſtans
vbique foret æquinoctium; perinde que eſſet, ac ſi Ter­
ra in centro quieſcente, Sol ad Tropicos non defle­
cteret, ſed in æquatore perpetuò circumduceretur;
vnde neque vllus foret æquator præter Zodiacum,
neque vlli forent poli præter polos Zodiaci, pari
modo concipiendos, quo de cæteris dictum eſt.
Cùm
paralieliſmus verò ille efficiat, vt æquator Terræ ſe­
cet continenter Zodiacum, & maneat conſtanter pa­
ralleius æquatori magni orbis; heinc fit, vt nobis v.
g. qui ad boream ſumus, dum Terra in Cancro eſt,
obſtet gibbus Terræ, ne Solem in centro tam aper-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index