Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1alligetur; & Orificium AB denuò veſica tegatur,

colligeturque ſtrictè: tandèm ſublata veſica infima
G concedatur egreſſus hydrargyro, vt nimirùm facta
ſolita vacuitate aeris remaneat hydrargyrum ſuſpen­
ſum
vſque ad O, & altitudo GO erit proximè vnius
cubiti, & quadrantis.
His præparatis ſumatur lens
aliqua cryſtallina KL, & directè Soli S exponatur in
ea diſtantia, & ſitu in quo præcisè vertex coni radio­
ſi à radijs Solis refractis conuergentibus formati ad
contactum pilæ bituminoſæ D pertingat.
Idipſum̨
fieri poteſt ope ſpeculi concaui vſtorij radios Solis
reflectentis, tunc liqueſcere incipit pila D, & fumum
emittit, in quo apparet mirabilis operatio, non enim
fumus, veluti in aere aperto accidit, ſursùm aſcen­
dit, ſed incuruatur flectiturque deorsùm per DMN
non ſecùs ac virgulæ illæ aquæ cadentis è fontibus,
inflexas, & deorsùm tendentes lineas deſcribunt.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Porrò quia fumum non minùs quàm flammam leuem
eſſe, atque ſursùm moueri ſponte ſua à naturali prin­
cipio impulſa, communiter Peripatetica Schola docet,
igitur neceſſario in ſpatio illo vacuo CEN, vel ſal­
tèm in quo aer non degit niſi valdè expanſus, & rare­
factus, fumus maiori vi ſursùm aſcendere deberet,
quàm in aere aperto, quia nimirùm ab aeris cor­
pulentia aliquo pacto impeditur ipſius progreſ­
ſus (videmus enim in aere aperto fumum ampliari,
diſſipari, ac diſpergi à prædicta aeris reſiſtentia,) cun­
que
in ſpatio illo vacuo, vel à quo aer deficit poſſit
fumus naturali leuitate non impeditus liberiùs, & fa-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index