Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1ſucco paratur, & quæ ex morſu viperæ ſui
generis, de qua Plutarchus in M.
Antonij
vita, cum ſapore graui fit, & ſimillima eſt ei,
quæ in vltima contingit ſenecta, vnde etiam
abſque dolore eſt.
Itaque nihil mirum, ſi
Chij, Athenienſeſque viros egregios quos
morte damnaſſent, cicutæ ſucco perimerent,
vt quod adimerent vitæ ac dignitati illo­
rum, mortis lenitate compenſaretur.
Sunt
& poma mortis in prouincia Peru occiden­
talis Indiæ nuper inuenta: ſorba ſunt odora­

taque, quod mirum eſt: arborque ipſa
fruticoſa, pyri foliis, denſis, crebris ac viri­
dioribus nec mirum varietate regionis adeò
pernicioſam hanc plantam euadere.
Nam
Perſeæ poma in Perſide vbi primum orta

nomen ſumpſerunt, & inde tranſlata cùm
ibi pernicioſa eſſent, in Ægypto innoxia fa­
cta ſunt.
Arbor hæc ligno ſolido, procerior
pyro, cui ſimillima eſt.
Viret perpetua fron­
de, fructu amygdalæ non diſſimili, prælongo
& viridi.
Nucleus pruni, ſed minor ac mol­
lior.
Anni ſpatio maturantur, altero alteri
ſuccreſcente.
Adeò facilè concoquitur, vt
nec copia grauet.
Vnde alium longè à Perſi­
co eſſe certum eſt: quandoquidem conſtet
eius arbores, à perſici arbore multum differ­
re.
Miteſcunt ergo pleraque tranſlata, alia
etiam deteriora euadunt: itaque cùm mortis
pomum exitialem ſuccum ferat, quo illitæ
ſagittæ mortem afferant illicò, atque nullo
redimitam auxilio: arbos verò vmbram quæ
faciem totam, & palpebras inflet ac oculos
àbſcondat: ros ex arbore decidens ſi in ocu­
lum incidat, corneam exedendo cæcitatem
pariat: lignum dum vritur capitis dolorem
excitat, odoremque teterrimum.
Simile quip­
piam apud Sardos efficit rhododaphne: nam
non ſolùm dum editur pernicioſa eſt, & ſi
quis ſub illius vmbra quieſcat amens fit,
æſtuat, & inquies fit, patiturque in ventre
rugitum: ſed ſi qui balneum ex illius lignis
concalefactum ingrediantur, ſyncopen pati
conſueuêre.
Petrus enim Apponenſis maxi­
mam horum partem teſtatur ſe vidiſſe: talia
verò contingunt, quòd humidum tenue, mo­
dicumque bene coctum atque odoratum,
multo craſſo & pernicioſo miſceatur.
In no­
ſtra regione ſorba ſolùm guſtu ingrata red­
duntur, quoniam materia exitialis humi­
di à calore aëris ambientis putrefieri ne­
quit.
Myrtus.
Muſcus.
Arborum
differentiæ
ex regioni­
bus.
Mors abſque
dolore.
Poma mor­
tis.
Perſica in
Perſide ve­
neno præ­
dita.
Verùm, poſtquam vmbram arboris huius

noxiam eſſe diximus, quum etiam exitialem
nucis multi ſint experti, haud ab re fuerit
huius cauſam docere.
Nucis planta tota fri­
gida eſt, & malè olet, præcipuè folia & etiam
ſurculi, vnde multi vapores ab ipſa prodeunt,
quorum maxima copia ſub ipſa arbore per­
petuò eſt, nec foliorum multitudo ac denſi­
tas patitur vim Solis illos abſumere, vnde
dormientibus noxia vmbra, imò potius locus
eſt: frigidiores enim qui dormiunt cerebro
ſunt, atque externis partibus, calore ad cor
reuocato.
Indicio eſt, Lunæ lumen in eis
hæmoptoim excitare, non in vigilantibus.
Facit ad hæc incommoda laſſitudo, & æ­
ſtus præcedens, & corpora imbecillia & hu­
mida, vt ſunt puerorum corpora, & malis
humoribus plena, & diuturna mora: cùm
enim hæc acceſſerint, ſydere percuſſi viden­
tur: alij fiunt attoniti, alij in longas inci­
dunt febres.
Vnde nata opinio, ſub nucibus
mortuos habitare.
Non igitur vmbra noxia.
ſed propinquitas: nam vmbra, priuatio quæ­
dam eſt.
Vmbra nucis
cur exitia­
lis.
Proximæ venenis ſunt lympathicæ plan­

tæ, cuiuſmodi in Hiſpaniola inſula occiden­
talis Indiæ Cohobba, quæ ſolo odore ine­
briat, & phanaticos reddit.
Herba hæc eſt
credo è ſtrimoniæ genere, quæ ſi bibatur, in
furorem vertit: nullo modo viribus abſimi­
lis ei quam Turcæ aſſeral vocant, cuius vſus
apud eos plurimus eſt, quòd non ſolùm lætos
reddat & alacres, ſed etiam curam omnem
ac metum pellat, vt ad munia etiam belli
ſint promptiores.
Eiuſmodi apud nos cro­
cus eſt: nam vt & aſſerat ſi copioſius eda­
tur, non iam ſolùm alacres, ſed temulentos
reddit: inde etiam copioſius ſumpta occidit.
Talia ſunt vinum, & quæ è vino aqua ardens

& fax bibita, & vt fertur olim œnopia ra­
dix, à vini quadam ſimilitudine nomen
adepta.
Olim Ioſepho Hebræo teſte, Baara
radix erat colore ac ſplendore flammæ, quæ
niſi muliebri ſanguine, lotióve perfundere­
tur, mortem iis, qui eam tractarent affere­
bat.
Sed & ſic exitialem fuiſſe auellentibus,
quare à cane auelli ſolitam: qui & ipſe ea
auulſa periret.
Eadem ſuſpenſa curabat dæ­
moniacos atque lymphaticos.
An igitur hoc
fabuloſum penitus?
Nequaquam tam gra­
ui autore.
An hiſtoria vera? neque id: pro­
ximum enim nimis miraculo: ſed æſtiman­
da eſt ratio rei, ex qua veritatis imago re­
fulgebit.
Eſt Iudæa primùm regio vehemen­
ter calida, atque tota fermè montuoſa.
Baa­
ram verò vallis, vnde radix ſic vocata, bitu­
mine abundans, cuius pars excocta immo­
dicè ac tenuiſſima defluebat è montibus.
Ex
hac igitur ardenti materia ac tam tenui, in­
ter ardores Solis maximos neque paſſim in
valle naſci veriſimile fuit, ſed vel ſub ipſis
Solis ardoribus, à quibus exacueretur ſimul
& concoqueretur, aut in ipſa perpetua vm­
bra, vt nihil veneni illius penitùs, exhalaret,
herba hæc oriebatur & alebatur, ignea ſub­
ſtantia: quæ cùm auellebatur, vapor ille ar­
dens & putridus ( diximus enim putridum
vni eſſe quod alteri ſit naturale ) cerebro
exceptus illicò enecabat auellentes ſeu ho­
mines, ſeu canes proximè adſtantes.
Perfu­
ſa verò radix muliebri ſanguine, obtunde­
batur venenum ab ea putredine, vel acredi­
ne lotij, ſi lotio atque ita tractabilior erat.
Superſtitioſa verò gens addiderat, quòd
quomodocunque, etiamſi procul auellere­
tur, occideret, vt res à naturalibus cauſis ad
religionem traduceret, qui mos ſemper fuit
gentis, cùm tamen hoc falſum eſſet: niſi for­
ſan, vt in venenis diximus, quædam tradu­
cantur continuitate rei, quòd etiam in torpe­
dinis ſtupore docebimus, atque ita vis exi­
tialis per funem ſerpens procul etiam quan­
tumvis occidat: fieri enim id potuit.
Quòd
verò ſuſpenſa collo lymphaticos curaret, aut
dæmoniacos, id partim ob id creditum eſt,
quòd tantis prædita viribus eſſet, idque per­
ſuaſum ſit optima quæque difficillimè &
maximo cum periculo haberi, cùm tamen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index