Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
Cvr ex figurarum genere quæcunque rotun­
ſunt, & circinatæ, facilius mouentur?
Trifariam autem circulum rotari contingit.
Aut enim ſecundum abſidem centro ſimul mo­
to
, quemadmodum plauſtri vertitur rota: aut
circa
manens centrum, veluti trochleæ ſtante
centro
, aut in pauimento manente centro, ſicut figuli rota con­
vertitur
: an celerrima quidem huiuſmodi ſunt, quoniam par­
ia
ſui parte planum contingunt, veluti circulus ſecundum
punctum
, & quoniam non offenſant.
A terra enim ſemotus eſt
angulus
.
Præterea etiam cui obuiam fiunt corpori, id rurſum
ſecundum
puſillum tangunt.
Si autem rectilineum eſſet, re­
ctitudine
ſua multum plani contingeret.
Ad hæc quo nutat
pondus
, motor mouet.
Cùm igitur ad rectum ſuper plano
circuli
fuerit diameter, planum ſecundum punctum contin­
gente
circulo æquale vtrinque pondus diſterminat diameter.
Cùm autem mouetur plus illico, ad quod mouetur, ceri inde nu­
tans
, ab impellente facilius in ante mouetur.
Quo enim vnum­
quodque
vergit, mouetur ex facili.
Siquidem difficulter ad
contrarium
nutus ſui mouetur motum.
Praeterea nonnulli
autumant
, quod circule linea in perpeti verſatur motu, quem­
admodum
manentia propter contrarium nixum manent: ſicut
maioribus
contingit circulis ad minores.
Celeriùs enim ab
æquali
mouentur potentia maiores circuli, mouentque onera,
quoniam
circuli maioris angulus ad minoris angulum, circu­
li
nutum habet quendam: & ſicut diameter ad diametrum,
ita
maior circulus ad minorem.
Infiniti autem ſunt minores.
Si autem ad alterum nutum habet circulus, ſimiliter eſt benè
mobilis
.
Et aliam ſanè habet inclinationem circulus, & ea

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index