Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1tum / aut ſi plures emineant colles / aut ſi pars colle / pars
iaceat plano muro interducto commodiſſime diuidetur.
Ducendum puto / non quia Diametrum tranſuerſam per are
am: ſed ueluti circulo circulum includas / nam ditiores qui
dem / laxioribus delectati ſpaciis: facile priore a muro ex
cludi ſe patietur / macellumque / mediaſque urbis officinas non
inuiti / circumforaneis cupidenariis relinquent: ignauiaque
illa terrentiani generationis turba / fartorum / laniorum / eo /
quorum et eiuſmodi: plus ſecuritatis et minus ſuſpitionis af
feret quod ſi ab ea primarii ciues non excluderentur illud non
ſit ab re quod apud Feſtum legimus.
Ser. Tullium patri
cios uico iuſſiſſe habitare: in quo ſi quid molirentur: ex
loco ſuperiore poſſet opprimere.
Murum hunc interiorem
oportet ita ducere / ut nulla ſit urbis regio qua is quidem
non pertingat: et oportet cum ceteros urbis muros: tum
maxime hunc craſſitudine omnique operis artificio / ualidiſ
ſimum attollere.
et ſublimem: quo ad priuata cunctorum
tecta excellat / miniſque et propugnaculis / atque fortaſſis etiam
foſſa conuenit hinc atque hinc munire: ut per eum ſatelli
tes utroque protecti latere tutentur.
Turres inſuper non ad
apertas introſum / ſed circumtectas muro: et tam in ſuos quam
in aduentitios hoſtes expoſitas eſſe locis oportet: preſer
tim quibus uiæ / aut alta templorum tecta dirigantur.
In
turres uelim nullos niſi per murum ipſum conſcenſus dari.
Et in murum niſi qua permiſerit principes aditum patere ex
arce per urbem ad uias nulli arcus / nulle uſpiam turres:
relinquendæ prohibendæ et menia ni proiecturæ.
Vnde miſ
ſilibus decurſitantes per uicos milites poſſint ſubmouere.
Denique ita paranda omnis harum rerum ædificatio eſt ut
edita omnia qui dominetur poſſideat ſolus: et ſuis percur
rendi uniuerſam per urbem facultatem remoretur nemo.
Ita que his tyrannorum urbs a regum urbe differt. Fortaſ
ſis ea etiam re differunt: quod liberis populis plana com
modiora ſint.
Tyrannus monte ſit tutior. Cætera iſtorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index