Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of contents

< >
[121.] SCHOLION.
[122.] PROBLEMA XIV.
[123.] CONSECTARIVM.
[124.] PROBLEMA XV.
[125.] SCHOLION I.
[126.] SCHOLION II.
[127.] DEFINITIO XXV.
[128.] PROBLEMA XVI.
[129.] DEFINITIO XXVI.
[130.] SCHOLION.
[131.] PROBLEMA XVII.
[132.] SCHOLION I.
[133.] SCHOLION II.
[134.] S. D. G.
< >
page |< < (16) of 214 > >|
13716GEOMETRIA SVBTERRANEA. partem Voigtel cum curioſis communicauit Parte 4.
p. 30. ſq. ex quibus nonnulla hic repetere et ſubinde illuſtrare
atque augere, operae pretium uidetur.
1. Nota eſt uariabilis ma-
gnetis declinatio a meridiana, quae in diuerſis locis differt, et
eodem quoque loco, interiecto aliquo temporis interuallo, mutatur.

Vnde ſaepe linea pyxidis corrigi debet ad ductum meridianae, de
qua dixi in inſtitutionibus aſtron.
ſphaer. §. 29. 30. Ceterum
illud experimentum hic inprimis commemorari meretur, quo in-
notuit, declinationem acus tam eſſe inſtabilem, ut quandoque in
locis, quae duobus ſaltem milliaribus diſtant, differat, quapropter
opera danda, ut prope cauernas, in quibus anguli compaſſo capti
ſunt, inſtrumento lineationis ichnographia fodinarum abſoluatur.

v.
Voigtel p. 113.
2. Impeditur uis acus magneticae frigore, quo quippe me-
talla conſtringuntur.
Quare antequam bieme in fodinas defera-
tur compaſſus, prius in conclaui calefacto temperandum frigus, et
uapor in eum incidens leniter detergendus eſt.
3. Curandum, ut accurate in centro figatur ſtilus, cui
acus tanquam fulcro immineat, alias enim diuerſae fient diuerſis
in arcubus graduum indicationes.
4. Tam fulcrum acus, quam conus uel pileolus aeneus,
in quem illud immittitur, magna induſtria poliri debent, ut eo li-
berior acui motus permittatur.
5. Stili cuſpis nec acuminata nec obtuſa nimis ſit.
Idem ſtilus, cochleae beneficio, intruditur, ut attolli aliquantum et
demitti acus queat.
6. Inter acum et uitrum, quo tegitur, ſpatium iuſtum
interſit, neceſſum eſt.
Cum autem demitur, et iterum imponitur,
pyxidi uitrum, caue ne in acum cadat, et cuſpidis acumen
obtundat.
7. Acus a ferro et ipſo magnete remoueatur. Siqui-
dem utroque a ſolita directione auocatur, et ſi idem ſaepe contin-
gat, alacritas eiusdem impeditur.
Propterea etiam compaſſus in
ferrifodinis inutilis eſt.
8. Rudis et nondum elaborati magnetis poli ſic inueni-
untur.
Ponitur nempe aliquo loco uas rotundum, et ibidem immo-
tum relinquitur, in eoque, uel obſeruatione ſolis, quemadmodum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index