Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1
Solutiones
inſufficien­
tes propoſitæ
dubitatio­
nis.
Dices iterum, in hydraulicis pugnari ac vinci non aqua­
rum copiâ, ſed aquarum perpendiculis, ut dictum Propoſit. 2.
hujus capitis in Axiomate 2. & alibi ſæpe; ideoque longiores
debent eſſe prædicti tubi EF, & DE, ut perpendicula aqua­
rum deſcendentium ſint longiora, quàm perpendicula aqua­
rum aſcendentium.
Reſoondeo, veriſſimum eſſe citatum
Axioma; & cauſam hujus rei, loquendo de ſiphone inverſo
non interrupto, adſignavimus Propoſit 7. quæ tamen cauſa in
caſu præſenti de ſiphone interrupto non militat; ideoque ulte­
riùs quæritur, quænam ſit hujus rei cauſa in ſiphone interru­
pto, atque adeo in noſtro caſu.
Difficultatem agnovit Mer­
ſennus in Phænom. Hydraul. Propoſit 38. ſed non ſolvit.
Solutio Au­
ctoris ratio
num dubi­
tandi circæ
ſiphonem in­
terruptum.
Dico igitur, cauſam eſſe, quòd aquæ pars unaquæque
premitur aquâ ſupra ipſam exiſtente ad perpendiculum, ſi aqua
illa ſit deſcendens in aliquo, (hoc eſt, ſi nullum impedimen­
tum extrinſecum habeat, quò minùs deſcendere poſſit) pro­
ut aſſeruimus ſuprà cap. 1. hujus Protheoriæ 4. Propriet. 4. ex
Archimede.
Illa igitur aqua, cujus perpendiculum eſt majus,
ſeu longius, magis premitur, majoremque habet vim ad de­
ſcendendum, ſi patet aditus ad deſcendendum.
Quoniam
igitur aperto epiſtomio E tubi EF, in I. Fig. & aperto ore
tubi recti DE, in II. Fig. patet aditus aquæ ad deſcendendum;
deſcendet illa neceſſariò, innato pondere, & intra tubum,
propter partes continuatas, fundabit ſuum perpendiculum; &
nè vacuum detur, trahet ſecum aërem, & coget aquam oppo­
fitorum vaſorum aſcendere, ſuumque ſimiliter perpendiculum
fundare.
Nunquam tamen aſcendere poteſt aqua ad majus
ſpatium in tubo BK, & crure AB, quàm deſcenderit per tu­
bum EF, & DE; quia ſi aſcenderet ad majus ſpatium, jam
perpendiculum aquæ aſcendentis majus eſſet, quàm perpen­
diculum aquæ deſcendentis, ac proinde illa vinceret hanc, &
retraheret.
Itaque ſi vas C haberet in fundo foramen angu­
itum ſine tubo adnexo, nihil aquæ efflueret, quia nullum fun­
dare poſſet perpendiculum; ideoque nihil aſcenderet per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index