Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 303 > >|
1ctitudine viæ deuiet, moxque ſe vnà cum malo ad latus, ad
quod pars illa maior vergerit, omnino declinando demer­
gat; niſi protinus obſtauerit gubernator per conuerſionem
temonis, compellendo proram, ac reclinando illam ver­
ſus eandem partem, in qua ſequeretur ſubmerſio, ac vn­
de deflexerat, vt ventus à tergo ſpirans, ex æquo velum fe­
riat in prora, propellatque recta nauigium ſicut prius.
Quæſtio Octaua.
Cvr ex figurarum genere quæcunque rotun­
dæ ſunt, & circinatæ, facilius mouentur?
Trifariam autem circulum rotari contingit.
Aut enim ſecundum abſidem centro ſimul mo­
to, quemadmodum plauſtri vertitur rota: aut
circa manens centrum, veluti trochleæ ſtante
centro, aut in pauimento manente centro, ſicut figuli rota con­
vertitur: an celerrima quidem huiuſmodi ſunt, quoniam par­
ia ſui parte planum contingunt, veluti circulus ſecundum
punctum, & quoniam non offenſant.
A terra enim ſemotus eſt
angulus.
Præterea etiam cui obuiam fiunt corpori, id rurſum
ſecundum puſillum tangunt.
Si autem rectilineum eſſet, re­
ctitudine ſua multum plani contingeret.
Ad hæc quo nutat
pondus, eò motor mouet.
Cùm igitur ad rectum ſuper plano
circuli fuerit diameter, planum ſecundum punctum contin­
gente circulo æquale vtrinque pondus diſterminat diameter.
Cùm autem mouetur plus illico, ad quod mouetur, ceri inde nu­
tans, ab impellente facilius in ante mouetur.
Quo enim vnum­
quodque vergit, mouetur ex facili.
Siquidem difficulter ad
contrarium nutus ſui mouetur motum.
Praeterea nonnulli
autumant, quod circule linea in perpeti verſatur motu, quem­
admodum manentia propter contrarium nixum manent: ſicut
maioribus contingit circulis ad minores.
Celeriùs enim ab
æquali mouentur potentia maiores circuli, mouentque onera,
quoniam circuli maioris angulus ad minoris angulum, circu­
li nutum habet quendam: & ſicut diameter ad diametrum,
ita maior circulus ad minorem.
Infiniti autem ſunt minores.
Si autem ad alterum nutum habet circulus, ſimiliter eſt benè
mobilis.
Et aliam ſanè habet inclinationem circulus, & ea

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index