Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
51
51 (39)
52
52 (40)
53
53 (41)
54
54 (42)
55
55 (43)
56
56 (44)
57
57 (45)
58
58 (46)
59
59 (47)
60
60 (48)
< >
page |< < (125) of 672 > >|
137125De Calore. ſtens poſt pluuiam. Quapropter me haud temerè opinari cenſerem
exiſtimantem ita conſpicuis humorum particulis igniculos immi-
ſceri, vt, dum eorum agitatione minores aliquæ particulæ, ex qui-
bus maiores conſtant, commouentur, &
quodammodo detor-
quentur, atque luxantur, quaſi reflexis per vim vncinulis ſol-
uatur arcta illarum compages, &
à cœteris, quibus cohærebant,
abſtrahantur, locumque ampliorem liberiori plurium igniculo-
rum agitationi reliquentes, molem præſeferant maiorem.
Vbi
verò nullis in auolantium locum ſuccedentibus igniculis, reliquo-
rum vis imminuta non omnino repugnare valet virtuti elaſticæ
reparantium ſibi priſtinam figuram corpuſculorum, quæ vncina-
ta hamataque eſſe Natura voluit;
illi primùm minùs celeriter
agitari;
poſtmodum paulatim inter anguſtias concludi, quas per-
rumpere nequeant;
demum maximâ ſaltem ex parte omnino ex-
trudi.
Ex quo fit humorem, ſenſim cohibitâ igniculorum agi-
tatione, frigeſcere, iterum concreſcere, &
in antiquam molem
atque formam redire poſſe, niſi eius particulæ, dum vapor erant,
diſiectæ fuerint, &
aliæ aliò diſſipatæ: ἡ γὰρ ἀτμὶς ὕδατος διάκρσίς
ἐςι.
*Vapor enim aquæ diſgregatio eſt*, ait Ariſtoteles lib. 1. Me-
teor.
cap. 3. ad med. ſeu apud latinos ſumma 1. cap. 4. ſub init. Non
itaque igniculus ſicut lima abradit particulas liquorum, ſed eas per-
uadens ſe illis immiſcet, atque à cęteris auulſas diſtrahit, alias qui-
dem faciliùs, alias verò difficiliùs, prout illæ ſe detorqueri ac reflecti
patiuntur.
Grad. Illabuntur hæc ſanè cum ſuauitate, animumque ti tillant,
dum rem quaſi ob oculos ponere videntur:
ſed neſcio quomodo
iam tum à primis Philoſophiæ rudimentis omnia ſuſpecta habere
cępi, quæ velleuiter antiquiorum Philoſophorum placita redole-
rent.
Idcirco non ſinè cunctatione in hanc deſcendo ſententiam, vt
humoris à calore in vaporem attenuati raritatem tribuam immiſ-
ſioni igniculorum in diſgregatas eiuſdem humoris particulas:
quaſi corpus aliquod rarum fieri nil aliud eſſet, quàm illud
alienis corpuſculis confertum intumeſcere, ijſdem verò expreſſis
denſari.
Dand. Optimo iure commoueris aduerſùs eos, qui aliquid ea-
tenus rarum fieri exiſtimant, quatenus extranea corpuſcula in-
trà poros admittens intumeſcit:
nam & arida gleba cœleſtes aquas
ſorbens inflatur, &
panis fruſtulum vino imbutum turgeſcit;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index