Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Significat, quod fracta magis redolere videntur
Omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.

Deinde videre licet maioribus esse creatum
Principiis voci; quoniam per saxea saepta
Non penetrat, qua vox volgo, sonitusque feruntur.

Quare etiam quod olet, non tam facile esse videbis
Investigare in qua sit regione locatum:
Refrigescit enim cunctando plaga per auras;
Nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.

Errant saepe canes itaque, & vestigia quaerunt.

Nec tamen hoc solis in odoribus, atque saporum
In genere est: sed item species rerum, atque colores
Non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
Ut non sint allis quaedam magis acria visu.

quin etiam gallum, noctem explaudentibus alis
Auroram clara consuetum voce vocare,
Nenu queunt rabidi contra constare leones,
Inque tueri; ita continuo meminere fugai:
Nimirum, quia sunt gallorum in corpore quaedam
Semina; quae, cum sunt oculis inmissa leonum,
Pupillas interfodiunt, acremque dolorem
Praebent, ut nequeant contra durare feroces:
Cum tamen haec nostras acies nihil laedere possint;
Aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis,
Exitus ex oculis liber datur, in remeando
Laedere ne possint ex ulla lumina parte.

Nunc age, quae moveant animum res accipe, & unde,
Quae veniunt, veniant in mentem, percipe paucis.

Principio hoc dico, rerum simulacra vagari
Multa modis multis in cunctas undique partis
Tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
Obvia cum veniunt, ut aranea, bracteaque auri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index