Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1ſecundùm totam illius longitudinem æquales ſunt; vna pars igitur non
prævalet ſupra aliam, igitur nullus æſtus; is enim; qui eſt ad oram Syriæ
minimus quidem, ſed jam olim à Phænicibus obſervatus; item ad oram
Provinciæ, vt Scaliger ipſe obſervavit, ab Oceano per fretum Gaditanum
traducitur, non certè motu ſed preſſionis vi, at verò cùm in ſinu Adriati­
co arcus preſſionum longè minores ſint, quàm in reliquo mari, quid mi­
rum ſi æſtus in eo fiat, effectus ſcilicet neceſſarius inæqualis preſſionis?
mi­
nor tamen propter anguſtias oſtij, & Corcyram ad prædictum oſtium ſi­
tam, in qua vis æſtus frangitur; item in Africæ ora prædicto maris Adria­
tici oſtio, ſecundum eundem Meridianum, è regione oppoſita; ibi enim
mediocris ſaltem æſtus attollitur; nempe ibi mare ſeſe explicat, & versùs
Africam quaſi in ſinum lunatur; item in reliqua ora Africæ versùs Tune­
tum, in quam vis æſtus per fretum traducta à Balearibus & Sardinia ad Bo­
ream ſitis coërcita, impingitur; æſtus porrò ad dictam oram Africæ aſſur­
gentis jam olim meminit S. Auguſtinus.
Auguſtin. Sed vnde quæſo Eurippus ille mirabilis in freto Siculo, de quo
multi multa?
Antim. Certum eſt, rapidum illum motum eſſe ab æſtu; quia cum
motu Lunæ omnino conſentit; & verò vis æſtus per Gaditanum traducta,
à Balearibus & Sardinia coërcita, & ab anguſtiis illius tractus maris qui
inter Africam & occiduum promontorium Siciliæ interjacet impedita,
immo ab ipſa Sicilia repreſſa, declinat tantulùm versùs fauces freti Siculi,
in cujus anguſtiis aqua velociùs currit, proptèr rationem ſupra explicatam;
ſimiliter in ſinum Tarentinum æſtus aſcendit propter eandem rationem;
ad Ravennam item & Aquileiam; quia ſitæ ſunt versùs extremum ſinum; ad
oram Dalmatiæ, abſque tumore, aqua ſurſum versùs extremum ſinum ire vi­
detur; ad oppoſitam verò Italiæ oram verſus oſtium & fauces deſcendere;
ſed hic motus, ſi tamen veritati conſentit, vel ab æſtu diverſus eſt, vel ex eo
procedit, quod æſtus in faucęs ſinûs irrumpat per lineam, quæ ad Boream ten­
dit; & cùm ſinus ab extremo faucium collo, declinet ſiniſtrorſum versùs
Caurum, motus etiam aquæ versùs eandem partem declinat, ſecundum
oram Dalmaticam; in refluxu verò, quaſi circuitu facto, per oram Italiæ
oppoſitam priori deſcendit; æſtus etiam minimus obſervatur ad Melitam,
Sardiniam, Corſicam, Iluam, Cretam, ſed vix ad ſemipedem attollitur;
Maſſiliæ & Tolone ad pedem integrum; quia ſcilicet cùm prædictæ inſu­
læ, tum preſſionis inæqualitatem inducant, tum etiam vim preſſionis tra­
ductam ſiſtant, quid mirum, ſi aliquam vim æſtus ſentiant; & verò ad
oram occiduam Sardiniæ & Corſicæ vis preſſionis ab Oceano traducta
impingitur; & magna eſt maris latitudo; ſub Meridiano Maſſiliæ, quod
ſanè ad preſſionis inæqualitatem multùm confert; accedit, quòd ſi ad
oram Africæ, in qua eſt Hippona ſentitur æſtus, quidni ad oram Provin­
ciæ oppoſitam?
Æſtus porrò ad oram ortivam Sardiniæ & Corſicæ, item­
que ad Iluam procedit à preſſionis vi traducta ab extremo mediterraneo
ortivo; ad Melitam, Cretam, Siciliam, à vi preſſionis ab vtraque parte pro­
veniente.
In reliquo mediterraneo nullus æſtus ſentitur; in quibuſdam oris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index