Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1declarauit ſumpta primùm hac propoſitione. In vniuerſum quando
à duobus motibus ex tranſuerſo ſibi inuicem occurrentibus trahitur
corpus, ſi multò quidem ſupereminet alter, neceſſarium eſt obſcurari,
diſpareréue reliquum: pauca verò cum eſt exuperantia alterius: aut
ambo æqualiter poſſunt, mixtum ex vtriſque fieri eum corporis mo­
tum oportet.
Videntur autem omnia iſta propemodum quotidie in
ſexcentis exemplis, exempli gratia in remigantibus, ſimul & naui­
bus ventum tranſuerſum habentibus.
Si enim æquipollet venti &
remigantium robur, mixtum fieri motum neceſſe eſt.
Cum neque
antrorſum ſolum, neque ad tranſuerſum naues ferantur, ſed ad am­
borum medium ( vbi malè legitur Medicum ) ſi vero remigantium
robur maius fuerit, antrorſum magis, quam ad tranſuerſum.
Si au­
tem venti violentia vincat, ad tranſuerſum magis, quam antror­
ſum.
Multus autem ſi fuerit exceſſus, adeo vt alterius vires omnino
vincantur, nauigantium quidem obſcuratis viribus, ad tranſuer­
ſum: venti vero, antrorſum magis naues ferentur.
Quid tandem ſi
tenuis omnino aura fuerit, nauis verò prælonga, & leuis, quamplu­
rimos habens nautas, poterit aliquando motus ab aura eſſe manife­
ſtus?
Sed neque ſi maximus quidem ſuerit ventus, nauis autem &
maxima & grauis, & duo ſolum aut tres remigent, remigum actio­
nem apparere poßibile eſt.
cap. 19. lib. 1. de vſ. partium.
An quia gubernaculum.] Solutio eſt problematis propoſiti,
quod ſic fiet euidentius.
Cur qui è cornu nauigaturi vento ſcilicet
non ſecundo exiſtente: ſed obliquo vel tranſuerſo eam veli partem,
quæ verſus gubernatorem eſt, contrahunt id eſt ſtringunt, & circa
antemnam implicant.
Eam vero, quæ ad proram, relaxant, quod ap­
pellant pedem facere.
Reſponſio. Quia obliquè vel tranſuerſim naui­
gari non poteſt, niſi tunc gubernaculum auertat, atque obliquet na­
uim.
Eò enim fertur nauis, quò prora dirigitur. Obliquare autem
nauim vel tranſuertere tantò facilius gubernaculum poteſt: quantò
ventus paucior eſt.
Paucior autem fit contracto velo, quod ſpectat ad
puppim, & relaxato eo quod eſt ad proram.
Sufficiens tamen pro­
pellere.
Obliquus enim veli relaxati ſinubus totis excipitur. Ideo cum
& ſufficiat gubernaculum auertere atque propellere mare, vocatis
ad id in auxilium, ſi opus eſt, nautis in contrariam vento partem ni­
tentibus, fit vt ex obliquo vel tranſuerſo vento feratur nauis.
Sic

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index