Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1li igitur minor erit proportio QR, ES ſimul ad EF,
quàm TV, GX ſimul ad GH. & permutando, minor
proportio QR, ES ſimul ad TV, GX ſimul quàm EF
ad GH. & conuertendo, maior proportio GX, TV ſi­
mul ad ES, QR ſimul, quàm GH ad EF.
Similiter
oſtenderemus duo ZI, AY, ſimul ad TV, GX, ſimul,
maiorem habere proportionem, quàm AK ad rectarum
GH.
Rurſus quoniam puncta N, O, in medio BL, LM,
ſunt, ipſorum EF, GH, centra grauitatis: duorum autem
QR, ES ſimul centrum grauitatis eſt in linea NL, pro­
pterea quòd ES maius eſt quàm QR, & æquales BN,
NL, quas centra grauitatis ipſorum QR, ES bifariam
diuidunt, cadet ipſorum QR, ES, ſimul centrum grauita­
tis propius termino D, quàm ipſius EF centrum grauitatis,
& duobus centris N, O, interijcietur.
Eademque ratio­
ne duorum TV, GX, ſimul centrum grauitatis termino
D erit propinquius quàm ipſius GH centrum grauitatis,
& duobus centris O, P, duorum GH, AK interijcietur.
Et duorum ZI, AY ſimul centrum grauitatis propin­
quius erit D termino, quàm P ipſius AK.
Quoniam
igitur omnia primarum magnitudinum, ex quibus conſtat
figura ſecundo circumſcripta centra grauitatis in eadem re
cta linea BD, diſpoſita ſunt alternatim ad centra grauita­
tis ſecundarum primis multitudine æqualium, ex quibus
data figura conſtat ipſi ABC figuræ circumſcripta, ſunt
termino D propinquiora, quàm centra grauitatis ſecunda­
rum, ſi bina, prout inter ſe reſpondent comparentur: maior
autem proportio oſtenſa eſt primæ ad ſecundam in primis,
quàm primæ ad ſecundam in ſecundis: & ſecundæ ad ter­
tiam in primis, quàm ſecundæ ad tertiam in ſecundis,
ſumpto ordine à termino D, erit centrum grauitatis om­
nium primarum ſimul, ideſt figuræ ipſi ABC figuræ
ſecundo circumſcriptæ termino D propinquius, quàm
datæ figuræ eidem ABC figuræ primo circumſcriptæ cen­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index